incipit praefatio huius libri.
001 Hunc quoque codicem transtulimus de latinitate ad usitatam Anglicam sermocinationem, studentes aliis prodesse edificando ad fidem lectione huius narrationis quibus-cumque placuerit huic operi operam dare, siue legendo, seu Audiendo; quia estimo non esse ingratum fidelibus.
005 Nam memini me in duobus anterioribus libris posuisse passiones uel uitas sanctorum ipsorum, quos gens ista caelebre colit cum ueneratione festi diei, et placuit nobis in isto codicello ordinare passiones etiam uel uitas sanctorum illorum quos non uulgus sed coenobite officiis uenerantur.
009 Nec tamen plura promitto me scripturum hac lingua, quia nec conuenit huic sermocinationi plura inseri; ne forte despectui habentur margarite christi.
012 Ideoque reticemus de libro uitæ patrum, in quo multa subtilia habentur quæ non conueniunt aperiri laicis, nec nos ipsi ea quimus implere.
014 Illa uero que scripturus sum suspicor non offendere audientes, sed magis fide torpentes recreare hortationibus, quia martyrum passiones nimium fidem erigant languentem.
017 Unum cupio sciri hoc uolumen legentibus, quod nollem alicubi ponere duos imperatores siue cesares in hac narratione simul, sicut in latinitate legimus; sed unum imperatorem in persecutione martyrum ponimus ubique; Sicut gens nostra uni regi subditur, et usitata est de uno rege non de duobus loqui.
022 Nec potuimus in ista translatione semper uerbum ex uerbo transferre, sed tamen sensum ex sensu, sicut inuenimus in sancta scriptura, diligenter curauimus uertere Simplici et aperta locutione quatinus proficiat Audientibus.
025 Hoc sciendum etiam quod prolixiores passiones breuiamus uerbis, non adeo sensu, ne fastidiosis ingeratur tedium si tanta prolixitas erit in propria lingua quanta est in latina; et non semper breuitas sermonem deturpat sed multotiens honestiorem reddit.
029 Non mihi inputetur quod diuinam scripturam nostrae lingue infero, quia arguet me praecatus multorum fidelium et maxime æþelwerdi ducis et æðelmeri nostri, qui ardentissime nostras interpretationes Amplectuntur lectitando; sed decreui modo quiescere post quartum librum A tali studio, ne superfluus iudicer.
035 Ælfric gret eadmodlice æðelwerd ealdorman and ic gescge þe leof . þæt ic hæbbe nu gegaderod on þyssere béc þæra halgena þrowunga þe me to onhagode on englisc to awendene . for þan þe ðu leof swiðost and æðelmær swylcera gewrita me bædon . and of handum gelæhton eowerne geleafan to getrymmenne . mid þære gerecednysse . þe ge on eowrum gereorde næfdon ǽr.
041 Þu wast leof þæt [þæt @ Skeat] we awendon on þam twam ærrum bocum þæra halgena þrowunga and lif . þe angel-cynn mid freols-dagum wurþað.
043 Nu ge-wearð us þæt we þas bóc be þæra halgena ðrowungum and life . gedihton þe mynster-menn mid heora þenungum betwux him wurðiað .
052 Sum witega clypode þurh þon̅ halgan gast and cwæð . Mirabilis deus in sanctis suis . et cet.
054 Wundorlic is god on his halgum . he sylf forgifð mihte and strengðe his folce . gebletsod ís hé god.
056 We awritað fela wundra on þissere béc . forþan þe god is wundorlic on his halgum swa swa we ǽr sædon . and his halgena wundra wurðiað hine . forþan þe hé worhte þa wundra þurh hí.
074 Ic bidde nu on godes naman gif hwa þas bóc awritan wille . þæt he hí wél gerihte be þære bysne . and þǽr namare betwux ne sette þonne we awendon .
077 Uale in domino .