Charissimo Filio
Edmundo Trotio
Posuimus Pater & Mater
Frustra superstites.
html.skin-theme-clientpref-night @media(prefers-color-scheme:dark){html.skin-theme-clientpref-os }Legite Parentes, vanissimus hominum ordo,
Figuli Filiorum, Substructores Hominum,
Fartores Opum, Longi Speratores,
Et nostro, si fas, sapite infortunio.
Fuit Edmundus Trottius.
E quatuor masculæ stirpis residuus,
Statura justa, Forma virili, specie eximio,
Medio juventutis Robore simul & Flore,
Aspectu, In cessu, sermone juxta amabilis,
Et siquid ultra Cineri pretium addit.
Honesta Disciplina domi imbutus,
Peregre profectus
Generosis Artibus Animum
Et exercitiis Corpus firmaverat.
Circæam Insulam, Scopulos Sirenum
Præternavigavit,
Et in hoc naufragio morum & sæculi
Solus perdiderat nihil, auxit plurimum.
Hinc erga Deum pietate,
Erga nos Amore & Obsequio,
Comitate erga Omnes, & intra se Modestia
Insignis, & quantævis fortunæ capax:
Delitiæ Æqualium, Senum Plausus,
Oculi Parentum, (nunc, ah, Lachrymæ)
In eo tandem peccavit quòd mortalis.
Et fatali Pustularum morbo aspersus,
Factus est
(Ut veræ Laudis Invidiam ficto Convitio levemus)
Proditor Amicorum, Parricida Parentum,
Familiæ Spongia:
Et Naturæ invertens ordinem
Nostri suique Contemptor,
Mundi Desertor, defecit ad Deum.
Undecimo Augusti; Æræ Christæ 1667.
Talis quum fuerit Calo non invidemus.