CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAndrew Marvell

Andrew Marvell · Barroco

A Letter to Doctor Ingelo

inglés

html.skin-theme-clientpref-night @media(prefers-color-scheme:dark){html.skin-theme-clientpref-os }Quid facis Arctoi charissime transfuga cœli,
Ingele, proh sero cognite, rapte cito?
Num satis Hybernum defendis pellibus Astrum,
Qui modo tam mollis nec bene firmus eras?
Quæ Gentes Hominum, quæ sit Natura Locorum,
Sint Homines, potius dic ibi sintne Loca?
Num gravis horrisono Polus obruit omnia lapsu,
Jungitur & præceps Mundus utraque nive?
An melius canis horrescit Campus Aristis,
Annuus Agricolis & redit Orbe labor?
Incolit, ut fertur, sævam Gens mitior Oram,
Pace vigil, Bello strenua, justa Foro.
Quin ibi sunt Urbes, atque alta Palatia Regum,
Musarumque domus, & sua Templa Deo.
Nam regit Imperio populum Christina ferocem,
Et dare jura potest regia Virgo viris.
Utque trahit rigidum Magnes Aquilone Metallum,
Gaudet eam Soboles ferrea sponte sequi.
Dic quantum liceat fallaci credere Famæ,
Invida num taceat plura, sonetve loquax.
At, si vera fides, Mundi melioris ab ortu,
Sæcula Christinæ nulla tulere parem.
Ipsa licet redeat (nostri decus orbis) Eliza,
Qualis nostra tamen quantaque Eliza fuit.
Vidimus Effigiem, mistasque Coloribus Umbras:
Sic quoque Sceptripotens, sic quoque visa Dea.
Augustam decorant (raro concordia) frontem
Majestas & Amor, Forma Pudorque simul.
Ingens Virgineo spirat Gustavus in ore:
Agnoscas animos, fulmineumque Patrem.
Nulla suo nituit tam lucida Stella sub Axe;
Non Ea quæ meruit Crimine Nympha Polum.
Ah quoties pavidum demisit conscia Lumen,
Utque suæ timuit Parrhasis Ora Deæ!
Et, simulet falsa ni Pictor imagine Vultus,
Delia tam similis nec fuit ipsa sibi.
Ni quod inornati Triviæ sint sorte Capilli,
Sollicita sed huic distribuantur Acu.
Scilicet ut nemo est illa reverentior æqui;
Haud ipsas igitur fert sine Lege Comas.
Gloria sylvarum pariter communis utrique
Est, & perpetuæ Virginitatis Honos.
Sic quoque Nympharum supereminet Agmina collo,
Fertque Choros Cynthi per Juga, per Nives.
Haud aliter pariles Ciliorum contrahit Arcus
Acribus ast Oculis tela subesse putes.
Luminibus dubites an straverit illa Sagittis
Quæ foret exuviis ardua colla Feram.
Alcides humeros coopertus pelle Nemæa
Haud ita labentis sustulit Orbis Onus.
Heu quæ Cervices subnectunt Pectora tales,
Frigidiora Gelu, candidiora Nive.
Cætera non licuit, sed vix ea tota, videre;
Nam clau si rigido stant Adamante Sinus.
Seu Chlamys Artifici nimium succurrerit auso,
Sicque imperfectum fugerit impar Opus:
Sive tribus spernat Victrix certare Deabus,
Et pretium formæ nec spoliata ferat.
Junonis properans & clara Trophæa Minervæ;
Mollia nam Veneris præmia nosse piget.
Hinc neque consuluit fugitivæ prodiga Formæ,
Nectimuit seris invigilasse Libris.
Insomnem quoties Nymphæ monuere sequaces
Decedet roseis heu color ille Genis.
Jamque vigil leni cessit Philomela sopori,
Omnibus & Sylvis conticuere Feræ.
Acrior illa tamen pergit, Curasque fatigat:
Tanti est doctorum volvere scripta Virum.
Et liciti quæ sint moderamina discere Regni,
Quid fuerit, quid sit, noscere quicquid erit.
Sic quod in ingenuas Gothus peccaverit Artes
Vindicat, & studiis expiat Una suis.
Exemplum dociles imitantur nobile Gentes,
Et geminis Infans imbuit Ora sonis.
Transpositos Suecis credas migrasse Latinos,
Carmine Romuleo sic strepit omne Nemus.
Upsala nec priscis impar memoratur Athenis,
Ægidaque & Currus hic sua Pallas habet.
Illinc O quales liceat sperasse Liquores,
Quum Dea præsideat fontibus ipsa sacris!
Illic Lacte ruant illic & flumina Melle,
Fulvaque inauratam tingat Arena Salam.
Upsalides Musæ nunc & majora canemus,
Quæque mihi Famæ non levis Aura tulit.
Creditur haud ulli Christus signasse suorum
Occultam gemma de meliore Notam.
Quemque tenet charo descriptum Nomine semper,
Non minus exculptum Pectore fida refert.
Sola hæc virgineas depascit Flamma Medullas,
Et licito pergit solvere corda foco.
Tu quoque Sanctorum fastos Christina sacrabis,
Unica nec Virgo Volsiniensis erit.
Discite nunc Reges (Majestas proxima cœlo)
Discite proh magnos hinc coluisse Deos.
Ah pudeat Tantos puerilia fingere cœpta,
Nugas nescio quas, & male quærere Opes.
Acer Equo cunctos dum præterit illa Britanno,
Et pecoris spolium nescit inerme sequi.
Ast Aquilam poscit Germano pellere Nido,
Deque Palatino Monte fugare Lupam.
Vos etiam latos in prædam jungite Campos,
Impiaque arctatis cingite Lustra Plagis.
Victor Oliverus nudum Caput exerit Armis,
Ducere sive sequi nobile lætus Iter.
Qualis jam Senior Solymæ Godfredus ad Arces,
Spina cui canis floruit alba Comis.
Et Lappos Christina potest & solvere Finnos,
Ultima quos Boreæ carcere Claustra premunt.
Æoliis quales Venti fremuere sub antris,
Et tentant Montis corripuisse moras.
Hanc Dea si summa demiserit Arce procellam
Quam gravis Austriacis Hesperiisque cadat!
Omnia sed rediens olim narraveris Ipse;
Nec reditus spero tempora longa petit.
Non ibi lenta pigro stringuntur frigore Verba,
Solibus, & tandem Vere liquanda novo.
Sed radiis hyemem Regina potentior urit;
Hæcque magis solvit, quam ligat illa Polum.
Dicitur & nostros mœrens audisse Labores,
Fortis & ingenuam Gentis amasse Fidem.
Oblatæ Batavam nec paci commodat Aurem;
Nec versat Danos insidiosa dolos.
Sed pia festinat mutatis Fœdera rebus,
Et Libertatem quæ dominatur amat.
Digna cui Salomon meritos retulisset honores,
Et Saba concretum Thure cremasset Iter.
Hanc tua, sed melius, celebraverit, Ingele, Musa;
Et labor est vestræ debitus ille Lyræ.
Nos sine te frustra Thamisis saliceta subimus,
Sparsaque per steriles Turba vagamur Agros.
Et male tentanti querulum respondet Avena:
Quin & Rogerio dissiluere fides.
Hæc tamen absenti memores dictamus Amico,
Grataque speramus qualiacumque fore.

Sigue explorando

Por su autor
Andrew Marvell · 53 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← A Dialogue between Thyrsis and DorindaA Poem upon the Death of O.C. →

Expediente

Autor
Andrew Marvell (1621–1678) · Wikidata Q365935
Título
A Letter to Doctor Ingelo
Lengua
inglés
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-en-a-letter-to-doctor-ingelo--andrew-marvell-c9b13c
Cita recomendada
Andrew Marvell, «A Letter to Doctor Ingelo», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-en-a-letter-to-doctor-ingelo--andrew-marvell-c9b13c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.