CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFridegodus Benedictinus

Fridegodus Benedictinus · Medieval

Vita S. Wilfridi (Fridegodus) — XXXVI. Wilfridus liber deserit patriam. Palabundus adversariorum factione.

latín

Excedens igitur patriam cognataque rura
Deserit, australesque petit velut advena terras.
Nobilis expulsum per devia quaeque viator
Obvius excepit, mundi quia summa potestas
Indefinito praefixerat omnia verbo,
Defore nil justis spondens pro se tribulatis.
Regia progenies Berthwaldus munere dives
Nec latuit: statimque furor hostilis inarsit.
Sed Pater a solito nunquam sudore fatiscens,
Instruxit gregibus monastica jura fugatis.
Jam fati tellure viri tunc invida pestis
Corda ducis zabuli praestrinxit hospitis apti,
133.1002D| Fratris Edilredi per Mercica regna decori,
Cujus in obsequio conjunx inimica manebat,
Ekfridi germana trucis tumidique tyranni.
Hi pulsare virum multo terrore serenum
Haud cessant, coguntque datam molimine pravo
Degenerare fidem. Sic compulit ire carentem
Hospitis auxilio, comitatum praeduce Christo.
Profecto alterius susceptus regis in aulis,
Femineas patitur instinctu daemonis iras.
Ermenburgis enim totius criminis altrix,
Cladibus, ut cecinit praemisso musa tenore,
133.1003A| Multimodis torsit tantum furibunda patronum:
Saeva soror cujus Centwine regia conjunx
Expulit indemnem nullum servata [servando] pudorem.

Sigue explorando

Por su autor
Fridegodus Benedictinus · 56 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Vita S. Wilfridi (Fridegodus) — XXXV. Regina ob sublatum reliquiarium punitur. Wilfrido liberato convalescit.Vita S. Wilfridi (Fridegodus) — XXXVII. Ad Australes Saxones se recipit. Regem Edilwalk cum suis Christo lucratur. Coenobia construit. →

Expediente

Autor
Fridegodus Benedictinus
Título
Vita S. Wilfridi (Fridegodus) — XXXVI. Wilfridus liber deserit patriam. Palabundus adversariorum factione.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-vita-s-wilfridi-fridegodus-xxxvi-wilfridus-liber--fridegodus-benedictinus-e02655
Cita recomendada
Fridegodus Benedictinus, «Vita S. Wilfridi (Fridegodus) — XXXVI. Wilfridus liber deserit patriam. Palabundus adversariorum factione.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-vita-s-wilfridi-fridegodus-xxxvi-wilfridus-liber--fridegodus-benedictinus-e02655.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.