Quid strides, peritura seges, aut sulfure averni
Perpete torreris? en aspernata probabis.
Ipse sibi patriam praesul non longe jacentem
Adquiret, nondum divino vomere scissam.
Non licuit cultis committere semina sulcis.
Anne vacat saltem steriles invertere glebas?
Non timet exsilium qui gestat pectore Christum.
Gens igitur quaedam, scopulosis indita terris,
133.1003B| Saltibus incultis, et densis consita dumis,
Non facilem propriis aditum praebebat in arvis:
Gens ignara Dei, simulacris dedita vanis.
Hanc adit intrepidus, sincero dogmate fretus,
Adsistensque duci, pertractat munia Christi.
Foedere complacito statim captatur ab ipso,
Non auri pretio, ferro non hostis avaro:
Juravit pactos nunquam dissolvere nodos.
Hinc passim sacris permulcet corcula verbis,
Lucratusque ducem feliciter, atque jugalem,
Emicuit mediis fax indefessa tenebris.
Delubra contritis pereunt velocius aris.
Nec doluit madidas subvertens augur acerras.
Dulcia divino funduntur mella canistro,
Tinguntur plebes sanctum baptisma petentes.
133.1003C| Rex quoque vivifica perfusus nobilis unda,
Praedia delegat, coenobia praesul adornat.
Edilwalch princeps vocitatus dicitur iste,
Wilfridi meritis qui novit coelica tempe.