CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFridegodus Benedictinus

Fridegodus Benedictinus · Medieval

Vita S. Wilfridi (Fridegodus) — XXXIX. Egfrido mortuo, redit in gratiam cum Theodoro.

latín

Rumor tunc prodit, quia bello plura cruento
Agmina corruerant alterna caede vorata:
Ekfridusque feri percussus cuspide Picti,
Exsilio sanctos desivit trudere pravo.
Praeterea pastor Dorobernica claustra gubernans
Theodorus, damnare nefas in praesule quondam
133.1004A| Commissum cupiens, jamjam vergente senecta
Expetiit revocare virum sat inepte repulsum.
Ergo redit humilis, implens exacta prioris.
Hos inter praesul Erchenwaldus venerandus.
Accedunt terni verae funabula lucis,
Exorsusque dehinc senior Theodorus infit:
Poenitet en, Fili, quia tot tormenta subisti.
Ultima porro meae properant confinia vitae:
Tu quocunque modo deliqui, quaeso, remitte.
Terruerant animum Wilfridi gesta beatum.
Tum coelis oculos attollens, brachia terris,
Indulsit facinus, sicut praecepit Iesus.
Ergo solo strati, poscunt miseramina Christi.
Inque vicem culpis perfecto corde remissis,
Gaudebant lacrymis sobria de fronte profusis.

Sigue explorando

Por su autor
Fridegodus Benedictinus · 56 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Vita S. Wilfridi (Fridegodus) — XXXIV. Artius religatur, sed frustra. Solvitur.Vita S. Wilfridi (Fridegodus) — XXXV. Regina ob sublatum reliquiarium punitur. Wilfrido liberato convalescit. →

Expediente

Autor
Fridegodus Benedictinus
Título
Vita S. Wilfridi (Fridegodus) — XXXIX. Egfrido mortuo, redit in gratiam cum Theodoro.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-vita-s-wilfridi-fridegodus-xxxix-egfrido-mortuo--fridegodus-benedictinus-0f01b1
Cita recomendada
Fridegodus Benedictinus, «Vita S. Wilfridi (Fridegodus) — XXXIX. Egfrido mortuo, redit in gratiam cum Theodoro.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-vita-s-wilfridi-fridegodus-xxxix-egfrido-mortuo--fridegodus-benedictinus-0f01b1.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.