CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFridegodus Benedictinus

Fridegodus Benedictinus · Medieval

Vita S. Wilfridi (Fridegodus) — XLVII. Causam agit apud Papam, prolatis litteris apostolicis.

latín

Interea scriptis legatio cassa modernis.
133.1007A| Berthwaldi de sorte ruit, puerile volumen
Opponens tanto nequiquam certe Patrono.
Ausoniae coeunt Graiae, mox atque soritae
Vestibulo cursim priscorum scita revolvunt.
Protinus admisso micuit syntagma berillo.
Ut jubar introiit, jubaris ceu nectar opimi
Protulit effevum ( sic ) liquido flavore libellum
Hisce characteribus. Christi tunc inquit alumnus:
Nulla damus patriae, fateor, discidia nostrae.
Non reges, non tristatas, regumve clientes,
Matris ad eximiae gremium concurrere gratis.
Elegi collata prius mihi jura probare.
Non ignota cano, vobis praecognita narro,
Jura dedere Patres Romanum stemma regentes.
Testis adest hujus sanctae periergia sedis,
133.1007B| Haec quia non sprevi, nam nec spernenda putavi.
Collatis carui crebris populatibus agris.
En qui me sensu graviter lymphante sequuntur,
Norunt si qua meo vitiamine rupta vicissim
Objectare queunt, vestro lustrabor ab ore.
Non ego pompisonis adii pretiosa lupatis [frenis]
Moenia, nec gilvis phalerato stromate mannis (equis tolutaribus:
Prosequor at nudus nudi vestigia Petri.
Posteritas sancite quibus subsistat amica
Legibus, et priscas nolite revellere chartas.
Obstipuere ( sic ) Patres haec sic fore [esse] comminiscentes.
Hac dixere pharo mundi rudis arsit origo,
Rabula nec deerit quo mens veneranda nitebit
133.1007C| Talia labentis patiuntur spargana vitae
Aemula, nec tardat spiris agitare malignis
Actio pravorum vitam moresque proborum.
Conquirenda tamen hujusce refragia sectae.
Et quamvis odiis proscriptus physiculatis [naturalibus]
Protinus arbitrio, Wilfride, piabere nostro.
Nec Romana prius falsi pilotria ( sic ) testes
Excedent, justas donec pro crimine poenas
Jure luant, discantque viro deferre probato.
Iste quidem Latias olim lallando papillas,
Pavit Christicolas multo dulcore catervas.
Oravere Patres: testatur et ipse Joannes (papa),
Haec dicens: Nullo morietur lampada fungo.
Insidiae veteres dormiscant ocius omnes.
Desipiunt hebetes tetrico moerore furentes.
133.1007D| Wilfridum damnare nefas: qui, sicuti torris,
Ereptus magno manet incombustus ab igne.
Ut petrus Christi, sic hic vestigia Petri
Percolit, aequoreis nunquam timefactus in undis.
Degeneres populi quid prodest velle beari?
Virtus si qua placet, patriis pepulistis ab oris.
En rutilum liquido summae virtutis agalma.
Sint rata quae sanxit, non haec obliteret usquam
Aut regalis apex, aut ecclesiasticus ordo.
Nobiscum sapiat, qui Christi stigmata gestat,
Ne ferale chaos evitandamque mephitim
133.1008A| Sentiscat rigidi retrusus in ima barathri.
Quidquid neutericis confinxit apocrypha biblis,
Cassetur priscis legatio censeo dictis.
Quis duo-quindecies, denos pariter quoque quinos,
Elogio archontes queat infamare maligno?
His coram fidei vir hic confessus honorem,
Extunc vitali merito craxatus [inscriptus] in albo,
Certis exspectat coelestia dona diebus,
Ut re percipiat, quod spe patienter et optat.
Huic qui dissentit, nimis, inquam, prorsus ineptit.

( Sequentia, quae in ms. codice Corbeiensi desunt ex codice Cottonianae bibliothecae supplevit Mabillonius. )

Haec eadem sacris jusserunt indere libris,
More cleanteo solitis bullata sigillis,
Regibus et clero mittentes, atque popello,
133.1008B| Ut dirimant odii crudelia jurgia prisci.
Et dixere Patri post oscula frontis aquosae:
Pacificus redeas; subjectis gaudia reddas;
Terris atque polis Jesu cleronomus [haeres] esto.

Sigue explorando

Por su autor
Fridegodus Benedictinus · 56 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Vita S. Wilfridi (Fridegodus) — XLVI. Romam revisit.Vita S. Wilfridi (Fridegodus) — XLVIII. →

Expediente

Autor
Fridegodus Benedictinus
Título
Vita S. Wilfridi (Fridegodus) — XLVII. Causam agit apud Papam, prolatis litteris apostolicis.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-vita-s-wilfridi-fridegodus-xlvii-causam-agit-apu--fridegodus-benedictinus-ca4f33
Cita recomendada
Fridegodus Benedictinus, «Vita S. Wilfridi (Fridegodus) — XLVII. Causam agit apud Papam, prolatis litteris apostolicis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-vita-s-wilfridi-fridegodus-xlvii-causam-agit-apu--fridegodus-benedictinus-ca4f33.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.