114.1057C|
Haec ubi dicta, vocat judex de more ministros
Venandi quos cura ligat: Perniciter, aiens,
Ite, parate feras, quas nostis habere cruentos
Atrocesque animos, perimant ne corpora tantum,
De praeda sed habere cibos videantur amatos.
Qui dum deinde cavo consideret amphitheatro
Adducunt Mammem, dimittitur ursa novellae
Saevitiae mentita minas, quae carcere postquam
Processit caveae coelique nitore potita est,
Mammem laeta quidem praedaeque petebat amore
Saevitiae memor antiquae, tamen inscia rerum
Jam metas emensa viae, stupet ora beati
Conspectumque viri. Nam quod temeraria venit
Excusat prostrata solo, veneranter adorans
114.1057D| Bestia, quem tantis hominum dementia damnat.
Post pardum laxare jubet: fera concita Mammem
Obsequium latura petit, collumque beati
Martyris amplectens, ulnis praemollibus ambit,
Sudoremque sacri detergit corporis, ergo
Servitio devota fovet, quem sternere jussa est.
Possumus hinc etiam meritum perpendere sancti,
Nam dum primus homo, Domino plasmante, creatus
Staret imago Dei, peccati et criminis expers,
Illa potestatis gaudens insignia primae
Percepit donante Deo, quo cuncta creata
Orbis in obsequio solus subjecta teneret.
114.1058A| Postquam colla animo subterit dura superbo
Deseruitque Deum, Domini non servus haberi
Sed magis ipse volens dominatum indignus adire,
Hinc collata prius coepit fugitare potestas
Cunctorum, qui nuper erat sublimis honore,
A cunctis patitur, jam factus apostata, poenas.
Hanc sancti pestem primi fugere parentis
Atque humili virtute animi, medicamine Christi
Suscepto, primi meruere insignia juris.