CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaWalafridus Strabo

Walafridus Strabo · Medieval

Vita S. Mammae — Caput XV. Quemadmodum ingressus carcerem, paverit ibi reclusos.

latín

Sanctus in angusti perductus carceris antrum,
Repperit inclusos vario pro crimine dura
Sorte quater denos; mox primo in limine fixis
Ad Dominum genibus, fundebat talia Mammes:
Omnipotens, immense Deus, quem denique nostri
Dilexere patres, quia tu miseratus amasti,
Exaudi quas fundo preces, nec linquere memet
Auxiliis qui vivo tuis, dignare, Creator.
Protinus inclusi, percepto nomine Mammis,
Ad plantas volvere sacras sua corpora passim.
A quibus ut Mammes quid vellent voce reposcit,
114.1054D| Audiit esuriem languentum cuncta per ossa
Jam rabiem traxisse suam, nutare subactis
Viribus incessum, linguaeque retundier usum.
Haec inter patulam penetrare columba fenestram
Visa ferens mellis, nivei quoque munera lactis
Vox simul increpuit Tibi mittitur, accipe, Mammes,
Dulcius hoc domum pretiosis sumito cunctis.
Accipiens Mammes manibus sacra dona supinis
Mandit, et adjunctam satiat benedictio turbam.
Ut panes, quos forte puer portaverat unus,
Quinque dedit Dominus quondam per millia quinque,
Sic quod portat avis, Mammae sub honore beati,
114.1055A| Hanc turbam satiare valet; haec munera sanctum
Trina decent, qui felle carens, dulcedine vitae
Coelestis jucundus erat, cui trina potestas,
Vita, fides, virtus, dilectio, spes, via, palma.

Sigue explorando

Por su autor
Walafridus Strabo · 185 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Vita S. Mammae — Caput XIX. Quemadmodum educto praeses, et magica neganti, feras promiserit.Vita S. Mammae — Caput XVI. Ut vincti effugerint praesesque cum Mammete pro immolando sermonem habuerit. →

Expediente

Autor
Walafridus Strabo
Título
Vita S. Mammae — Caput XV. Quemadmodum ingressus carcerem, paverit ibi reclusos.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-vita-s-mammae-caput-xv-quemadmodum-ingressus-car--walafridus-strabo-13b159
Cita recomendada
Walafridus Strabo, «Vita S. Mammae — Caput XV. Quemadmodum ingressus carcerem, paverit ibi reclusos.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-vita-s-mammae-caput-xv-quemadmodum-ingressus-car--walafridus-strabo-13b159.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.