Jam mediae cum noctis iter labentia coelo
Sidera signarent, subito sublata serarum
Claustra viam tribuunt cunctis quos carcer habebat.
Jamque fugam celerant miseri, solumque relinquunt
Convivam sub nocte suum: timor indicat ergo
Hos tolerasse reos, illum sub crimine nullo,
Sed tantum virtute animi, per praelia Regem
Velle sequi proprium, palmamque subire quietis.
114.1055B| Praeses ut explosas audivit carceris umbras,
Effugisse reos, solumque residere Mammem,
Custodi jubet accito sibi sistere sanctum,
Adductumque affatur ita: Haec datur optio, Mammes,
Sola tibi, veniam cunctorum praesto malorum
Si tantum puro Dominus sermone negetur,
Quem verbo vitaque Deum colis, asseris, oras.
Sanctus ait: Prolata semel sententia stabit.
Praeses ait: Libare diis tibi, vane, necesse est.
Mammes: Cesset, ait; Christum colo, jussio vana.
Judex: Vincet, ait, fervens tua dicta caminus.
Eia age, quaeque placet tandem tormenta parato,
Mammes laetus ait. Judex cui talia reddit:
Artibus ut semper magicis contemnis et ignes,
Sacrifica, fer dona diis, da munera templis.
114.1055C| Dic, inquit Mammes, censes quibus esse litandum?
Ira licet dare verba vetet, tamen haec quoque praeses:
Alcides votis magnusque colatur Apollo,
Proles sancta Jovis. Tum Mammes protinus infit:
Conveniunt tua dicta tuis erroribus ergo,
Perditio, quod Apollo sonat, vastare colentum,
Non salvare animas saevo solet igne tenendas.
His simul auditis irato pectore judex
Triste Dionysio Satanae Zosimoque ministris
Mandat opus sanctumque jubet cruciare camini
Ignibus, ut totas confundat flamma favillas.