Inflammat magnis vehemens fervoribus ira
Pectus Alexandri miserum, jubet altius ergo
Sanctum suspendi, tormentisque acribus amens
Pulsat utrumque latus; dum carpitur unguibus uncis,
Nullam dat Mammes vocem de more dolentum.
Nondum, praeses ait, sensisti, saxee, plagas?
Dure, nec humanos juvenili in corpore sensus
Error habere sinit. Mammes ad sidera laetus
Intuitum vertens: Grates persolvimus, inquit,
Terrarum coelique Deo, quia non magis ipse
114.1053C| Intus adhuc sensi, mentis securus in arce,
Crudeles quam te poenae tetigere sedentem.
O pia sanctorum miris patientia vincens
Aspera cuncta modis! coelestia mente petentes,
Contemnunt carnem memori vel cernere visu;
Sic perdunt vitam, vita sine fine reperta.
Est leve momentoque volans fugit ocius omne
Quod tolerant, acuit spes muneris, ardor amoris,
Immensumque suis coelestis gloria pondus
Mercedis tribuit. Quid pronum in praelia semper
Tironem miraris? Habet sua praemia victor:
Pro regno pugnat, regnans post bella quiescit.