CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaWalafridus Strabo

Walafridus Strabo · Medieval

Vita S. Mammae — Caput XI. Quibus itidem blanditias praesidis obviationibus confutaverit.

latín

Hinc aliam tentare viam dementia coepit
Judicis. Invicti jura per Caesaris, inquit,
Fortunam numenque deum, nihil esse nefandae
Artis apud Mammen, et citius securus abibis.
114.1052D| Per nomen confirmo Dei Patris omnia Mammes
Laetus ait, Natique simul cum numine Flatus;
Ast hominum figmenta sequi saevisque redemptam
Daemonibus damnare animam nullo ordine possum
Praesidis ira videns sibi fortia tela remitti,
Increpat, et dictis ardens pro talibus intus:
Nomen, ait, contemne Dei, jamque ipsa negato
Jura tui, nostrisque ferens libamina divis
Aureliana jubet cunctis quod sanctio comple.
Vir Domini solita fretus virtute Tonantis:
Quod didici sectabor, ait; qui cuncta gubernat,
Huic libare volo, quem solum semper adoro:
Daemones ille colat Dominum qui nescit Olympi,
Vane puer, nimium praeses seduceris, inquit,
114.1053A| Et doleo, nam pulchra tibi nunc suppetit aetas,
Et primos teneris ostentat floribus annos,
Nec poteris poenas penitus perferre paratas,
Fervet enim crudo virtus in pectore magna,
Fervida sed languet bellis audacia coeptis.
Flectere, frange fidem, facilis fuga, forte furoris
Supplicium nostri; Dominumque Deumque negando
Offer sacra diis incensa potentibus, hoc est
Quod jubet Augustus, quo facto liber abibis,
Fultus amicitia. Reddit cui talia Mammes:
Jam cessa sperare, miser, mea vota reflecti,
Et pro te potius tandem doluisse memento,
Atque annos deflere tuos, me desine flere,
Cui Dominus protector adest. Volo protinus, inquit
Praeses, ut ipse neges quem dicis jure colendum.
114.1053B| Non nego, sanctus ait, Dominum; tormenta parari
Cuncta jube: tolerabo libens pro nomine Christi.

Sigue explorando

Por su autor
Walafridus Strabo · 185 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Vita S. Mammae — Caput X. Quibus responsis praesidi, confessionem magicarum artium quaerenti, obviaverit.Vita S. Mammae — Caput XII. Ut suspensus equuleo verbera se non sensisse confessus sit. →

Expediente

Autor
Walafridus Strabo
Título
Vita S. Mammae — Caput XI. Quibus itidem blanditias praesidis obviationibus confutaverit.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-vita-s-mammae-caput-xi-quibus-itidem-blanditias--walafridus-strabo-802600
Cita recomendada
Walafridus Strabo, «Vita S. Mammae — Caput XI. Quibus itidem blanditias praesidis obviationibus confutaverit.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-vita-s-mammae-caput-xi-quibus-itidem-blanditias--walafridus-strabo-802600.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.