CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaWalafridus Strabo

Walafridus Strabo · Medieval

Vita S. Mammae — Caput X. Quibus responsis praesidi, confessionem magicarum artium quaerenti, obviaverit.

latín

Interea praeses Mammem jubet ante tribunal
Constitui, et verbis adductum pulsat amaris.
Tu Mammes, quem fama magum serit, ille vocaris?
Servus ait, Christi, Mammes vocor, incola montis.
Dic, inquit, magica compescere qualiter arte,
Et domitare feras, debes nam pandere, possis.
Servio, ait sanctus, Christo, qui cuncta gubernat,
Cujus ad imperium substantia flectitur orbis;
Illum terra timet, coelum, mare, spiritus omnis:
114.1052B| Haec scio et haec fateor, novi nam caetera nunquam.
Dixit Alexander: Magicas si pandere fraudes
Dissimulando fugis, tormentis fortibus actus,
Nudabis quae tecta tenes; dic ergo quod opto.
Non, inquit, didici mysteria foeda magorum;
Invoco sed Christum, cujus venerabile nomen
Omnia sancta facit: carnem tibi cedo terendam
Quam cruciare potes, liber sed spiritus iste
In Domini virtute manet, quem cuncta tremiscunt.
Praeses ait: Magicis poenas contemnere sacris
Te video; ne crede tamen me flectere posse
Nequitiae commenta tuae, vel carmine ludi.
Dixit, et e contra sanctus fert talia Mammes:
Odit quippe Deus vitamque genusque magorum,
Et magus esse nequit Domini qui flagrat amore;
114.1052C| Non tua, scito, miser, timeo tormenta minasve,
Salvatoris habens scutum, qui sidera servat,
Qui me teque suo judex sub jure retentat,
Quem colo, quem solum per legem doctus adoro.
Praeses ait: Diversa studes opponere veris:
Hactenus artifici licuit lusisse loquela,
Jam montana mihi citius secreta patescant.
Et quid, ait, tibimet, judex scelerose, fatebor?

Sigue explorando

Por su autor
Walafridus Strabo · 185 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Vita S. Mammae — Caput VIII. Quomodo, admonente Dei Spiritu, leonem, qui se sequeretur, vocaverit.Vita S. Mammae — Caput XI. Quibus itidem blanditias praesidis obviationibus confutaverit. →

Expediente

Autor
Walafridus Strabo
Título
Vita S. Mammae — Caput X. Quibus responsis praesidi, confessionem magicarum artium quaerenti, obviaverit.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-vita-s-mammae-caput-x-quibus-responsis-praesidi--walafridus-strabo-101479
Cita recomendada
Walafridus Strabo, «Vita S. Mammae — Caput X. Quibus responsis praesidi, confessionem magicarum artium quaerenti, obviaverit.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-vita-s-mammae-caput-x-quibus-responsis-praesidi--walafridus-strabo-101479.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.