CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaWalafridus Strabo

Walafridus Strabo · Medieval

Vita S. Mammae — Caput XIII. Qualiter acrius tortus coelesti allocutione sit confortatus.

latín

114.1053D| Praeses ut invictum sensit per vulnera Mammem
Obnixis durare animis, nec velle reflecti
Ad mundi ridentis opem: Jam funditus, inquit,
Interiora viri manibus pulsentur obuncis,
Ut tandem cesset magicis confidere vanis,
Et saltem nolens vestigia nostra sequatur.
Mammes sidereo figens sua lumina coelo,
Spe meliore metum poenarum liber abegit.
Credo, tenens quod Christus ait, non esse timendos
Corpora qui perimunt, communi obnoxia morti,
Victuras sine fine animas quia perdere nullis
Suppliciis possunt. Ergo dum talia Mammes
114.1054A| Perpetitur, tractu coeli vox missa cucurrit:
Nunc opus, o Mammes, animis, nunc pectore forti,
Confortare, prope est victoria, plena corona
Utere, duritia miles invicte virili.
Hanc vocem quidam sanctis e fratribus almo
Auditu excipiunt, et pleno pectore gaudent;
Ast alios qui nulla sacri solamina dicti
Percepere, metus pariter moerorque premebant.

Sigue explorando

Por su autor
Walafridus Strabo · 185 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Vita S. Mammae — Caput XII. Ut suspensus equuleo verbera se non sensisse confessus sit.Vita S. Mammae — Caput XIV. Quomodo praeses caminum instrui praeceperit, sanctumque carcere manciparit. →

Expediente

Autor
Walafridus Strabo
Título
Vita S. Mammae — Caput XIII. Qualiter acrius tortus coelesti allocutione sit confortatus.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-vita-s-mammae-caput-xiii-qualiter-acrius-tortus--walafridus-strabo-6e1bac
Cita recomendada
Walafridus Strabo, «Vita S. Mammae — Caput XIII. Qualiter acrius tortus coelesti allocutione sit confortatus.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-vita-s-mammae-caput-xiii-qualiter-acrius-tortus--walafridus-strabo-6e1bac.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.