Distulit infelix Ebroinus martyris almi
Accelerare diem; voluit differe coronam
Partam, blasphemis Dominum quo carperet acris,
Neu possit meritis sanctorum aequalis haberi:
Quam Dominus famulo devoto servat habendam,
Impietas humana cupit subducere quantum
Altis e sedibus fratres, pietas tamen illos
Cum coelis sociat tantum divina per aevum.
Ergo putat demens divinam flectere, more
Humano, mentem: sed non Deus flectitur ulla
Fraude, pia a servis qui numquam avertitur aure.
114.1140C| Inde, ubi conspexit vatis praecordia firma,
Ingemuit, nigro stimulos sub pectore versans
Mens infecta malis; ardens furor addidit iram.
Tum mitem, humilem, patientem, corde venusto,
Piscinam quamdam nudis incedere plantis
Jussit (quae vasta sub gurgite gestat acutos
In morem, lapides, clavorum) figere gressus.
Quo jussus, nudis pedibus calcaverat amnem,
Dum cruor horrendus scissa de pelle cucurrit,
Et roseis rivis bibulam perfudit arenam.
Jam fatigatus pedibus vel corpore fessus,
Substitit, et trepidos crebris quatit ictibus artus.
Compulsus latis tandem prosternitur arvis,
Dum labia abscidi ferro vel lingua jubentur:
Ablatis oculis, lingua geminisque labellis,
Gressibus ille fatigatis, seu corpore toto,
Officiis solitis summum laudare Tonantem
Nequivit; laudes Domino sed mente gerebat
Supplex, atque pias Christi direxit ad aures.
114.1140D| Sed, cum praesidium humanum sibi crevit abesse,
Auxilium Christi sibi constans optat adesse.
Tunc, pietate carens Ebroinus, corda veneno
Plena gerens, sensu vacuus, ferus, asper, amarus,
Accersit quemdam citius; cui denique dixit:
« Cernebas quondam, tumida cape mente superbum,
Arctis hunc claustris vinclorum necte, Waninge.
Parcere nec eures; veniet mea jussio, quae illum
Poenali meritis damnabit sorte suprema.
Perge citus. » Pergit velox, qui jussa facessens,
Usque monasterium caute perducere certat,
Olim Fiscamnum constat quod nomine dictum;
Virgineum examen mansit quo matre sub una,
Vers. 564.
114.1141A| Actibus illa piis pollens per tempora cuncta,
Quo jugiter Domino modulatis vocibus hymnum
Percrepuit; degens ubi martyr tempore quanto,
Supplex altithronum Dominum veneratur adorans.
Parcens namque cibo, sumens vel pocula pauca,
Raro seu membris concessit stramina lassis,
Saepe etiam acclinis parieti membra reponit:
Intentus facie, manibus, vel corpore toto,
Astrorum regem summo conamine poscens,
Crimina quo laxet, veniam det, noxa remittat.
Impiger antistes haec gessit nocte dieque.
Ecce labiis subito abscissis linguaeve tacenti,
Munere divino, verborum reddita vox est:
Organa continuo remeant et guttura; fauces
Instant officiis solitis, et reddere certant
Nec mora, dulcifluo funduntur dogmata ab ore,
Virgineoque gregi panduntur famina sacra.
Virginibus sanctis pandebat dogmata quando,
Cordibus illarum infundit ceu dulcia mella.
114.1141B| Floriferi ruris, primo sub tempore verni,
Germina procedunt, coelo dum spargitur imber,
Aptis temporibus, lentus, gliscuntque fruteta,
Et plenis culmis gravidae cumulantur aristae.
Haud secus corda rigans antistes Christicolarum,
Doctrinam fundit puro de fonte fluentem.
Illinc permulti spernebant acta sinistra;
Ad melioris opus vitae se reddere gaudent,
Perpetuum monitis sese evasisse periclum.
Undique conveniunt avidi quae verba salutis
Precipiant populi, dulci quae sanctus ab ore
Depromsit, laetus cunctis alimenta ministrans.