CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaWalafridus Strabo

Walafridus Strabo · Medieval

Vita S. Leodegarii (Walafridus Strabo) — XIX. Ultima sancti martyris passio ac viciorta.

latín

Haec faciens martyr, post haec, non tempore longo,
At mortem sitiens justi mens effera semper
Nec furor insanus caedis, nec ira quievit,
Donec membra pii vatis mucrone feriret,
Artus atque neci tradat, fundatque cruorem.
Venit enim suprema dies, et passio sacra
Venit, quo famulum Dominus ditarier almis
Disposuit regnis, sanctum quoque ferret ad astra
Flatum, perciperet meritis ubi praemia sacra.
Ecce equites mittens Ebroinus prepete cursu,
Post tergum clypeis sancti ferroque minaces.
Dat sonitum tellus, altum quatit ungula putrem;
Frendit equus frenis, et concutit ora cruenta;
Exit aquosus humor, fervescit et ossibus ignis.
Usque domum properant Roberti quattuor apti,
114.1143B| Ut caperent vatem sanctum, quem denique captum,
Per nemora alta vehunt furtivis passibus, atque
Collibus ignotis repedant, ducuntque beatum.
Dum haec agerent, martyr subito compescuit illos;
Haec ait: « O nati spatiis ne erretis in istis;
Ecce fatigati, toties desistite tandem:
Adsum haud ignarus enim; consumite jussum,
Cursum hic ponam vitae finemque laborum.
Tempus adest citius; nati, nil jussa morate. »
Ecce repente ruunt, quarto superante superbo,
Ad plantas humiles terni, veniamque precantur:
« Criminibus nostris nunc indulgere rogamus,
Aiunt, nos benedic etiam, venerande sacerdos. »
Protinus ille manu extenta benedixerat illis.
Increpat hos quartus: « Procul hinc absistite, victi,
« Dixit. Sed quid agam? timida nunc canite mente.
Tende caput jugulo, dixit, vel cernua colla. »
Arduus ipse stetit, stricto mucrone coruscans.
Protinus ille genu fixit, palmasque tetendit,
Haec supplex precibus rogitans et sidera pulsans:
114.1143C| « Alme pater, genitum direxti ut crimina mundi
Tolleret, atque cruore pia jam vulnera sanet;
Vers. 729.
114.1144A| Per quem te meruit mundus cognoscere verum
Auctorem, cuncto sublato errore vetusto.
Error abit vanus, caedunt figmenta deorum;
Gratia promta redit, venit cultura fidelis,
Orbis ubique colit, tellus quoque, pontus et astra:
Te pecudes, volucres, pisces qui flumina tranant,
Factorem verum testantur cuncta creasse.
Da veniam cunctis miserans, et parce inimicis
Omnibus atque istis, veri quia nescia corda
Gestant, saeva etiam ponunt tormenta necemque.
Haec propter, claris conspectibus, alme Redemtor,
Credo tuis me praesentari, et carpere vitam
Perpetuam hanc: animum placidis nunc accipe palmis. »
Armiger, his dictis, stricto caput abstulit ense:
Infaustis manibus sacrato sanguine terram
Perfudit. Victor clarum sic aethera scandit.
Continuo Dominus miracula magna peregit;
Ut Psalmista canit: « cuncti nunc cernite vultu.
Ecce suum Dominus sanctum magno ornat honore. »
114.1144B| Et, capite abscisso, superabat corpus in altum
Erectum, ut fertur, spatioso tempore, quantum
Unius horae metam sol scandit in axe.
Vividus ardor erat membris, calor ossa tenebat:
Impatiens homicida suis nam calcibus illum
Percussit, citius terra quo membra jacerent.
--Ensifer infelix, roseo maculate cruore
Martyris, et sacrum corpus qui calce petisti,
Nec licuit has te poenas impune tulisse,
Sed mox multiplici constrictus peste teneris
Daemonis, ac mediis flammis injectus anhelas.--
Fugit ab ore cinis, donec properavit ad umbras.
Conjugibus placuit, post haec clam membra sepulcris.
Tradere, praedictis, una cum veste respersa
Sanguine. Basilica conduntur membra sacrata
In modica; juxta fuerunt quo circiter annis
Binis, tecta solo latitantia mensibus et sex.
Ista die, certis jam signis gesta, secunda
Octoribus mensis, sollemnia credite vere.
Ingenio exiguo quaedam jam portio facta est
114.1144C| Florigerae vitae. Nunc libri terminus adsit
Hujus, et alterius demum repetatur origo.
Vers. 768.

Sigue explorando

Por su autor
Walafridus Strabo · 185 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Vita S. Leodegarii (Walafridus Strabo) — XIV. Leodegarius, dire excaecatus, iterum in monasterio per biennium includitur.Vita S. Leodegarii (Walafridus Strabo) — XV. S. Garinus, Leodegarii frater, lapidibus obrutus, martyrii gemmis decoratur. →

Expediente

Autor
Walafridus Strabo
Título
Vita S. Leodegarii (Walafridus Strabo) — XIX. Ultima sancti martyris passio ac viciorta.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-vita-s-leodegarii-walafridus-strabo-xix-ultima-s--walafridus-strabo-a976d6
Cita recomendada
Walafridus Strabo, «Vita S. Leodegarii (Walafridus Strabo) — XIX. Ultima sancti martyris passio ac viciorta.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-vita-s-leodegarii-walafridus-strabo-xix-ultima-s--walafridus-strabo-a976d6.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.