At non carnificis mucro tunc praebuit ictum,
114.1139B| Tempore quo voluit coelestem carpere sertum:
Martyrii dilata est, non subtracta corona.
Attamen infausta! spreta reverentia christi,
Factio perniciosa manus injecerat illi,
Atque oculos claros nimium sub fronte serena
Eruit ac strictim telo terebravit acuto.
Ille igitur laudes Domino gratesque rependit.
Nam fertur precibus summum laudasse Tonantem:
« Sit tibi, magne, salus, virtus et gratia, Christe,
Glorificare hodie tantum qui me voluisti. »
Cumque forent vacuae patula sub fronte fenestrae,
Lux tamen interior micuit clarissima semper.
Saeva manus penitus carnales clausit ocellos,
Summa manus cordis rutilos reseravit ocellos.
Vir humilis, patiens, orator, cultor, amator
Permansit jugiter, palmam quo carperet almam.
Rebus, heu! nimium sceleratis his ita gestis,
Cauto coenobio quodam custode tenetur
Vates, dum binis arcum sol volvitur annis:
Hic latuit patiens, multis exempla ministrans.