CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCandidus Fuldensis

Candidus Fuldensis · Medieval

Vita metrica (Candidus Fuldensis) — Cap. XI. Excusatio ejusdem, et objectio fratrum, et consensus senis.

latín

Tunc quoque longaevus, commoto pectore contra,
Nonne vides quod hoc corpus effeta senectus
Deprimit, exagitatque caput, vestigia torquet?
Visus languescit, lacerat praecordia tussis,
Corporis ac totos quatit aeger anhelitus artus?
(0407C)Solus quapropter, fateor, subsistere tanta
Pondera non valeo. Senior sic ore repugnans
Dixerat, et luteos lacrymis perfudit ocellos.
Desine plura, Pater, inquit, et cede petenti huic
Coenobio: non, oro, senem te cura refringat.
Hujus namque operis fratrum concordia tecum
Viribus infessis pariter sufferre laborem
Sponte subit, nec te solum sub fasce dolere
Sustinet. Hincce senis durum mollescere coepit
Pectus; et hinc fratres dictis affatur amicis.
Non me velle fugam mihimet pro laude pacisci
Hujus profiteor operis; nec terruit hoc cor
Horridus iste labor: sed debilitata senectus
Terrebat, morbusque tumens, et pestifer hostis.
(0407D)Nunc jam cedo equidem jussis, ac jussa facesso.
Tu tamen interea pariter, concordia fratrum,
Viribus infessis mecum partire laborem.

Sigue explorando

Por su autor
Candidus Fuldensis · 26 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Vita metrica (Candidus Fuldensis) — Cap. X. Datur licentia aspirandi super abbatis electione, et consilium seniorum et abbatis electio.Vita metrica (Candidus Fuldensis) — Cap. XII. Itur ad regem super abbatis confirmatione. →

Expediente

Autor
Candidus Fuldensis
Título
Vita metrica (Candidus Fuldensis) — Cap. XI. Excusatio ejusdem, et objectio fratrum, et consensus senis.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-vita-metrica-candidus-fuldensis-cap-xi-excusatio--candidus-fuldensis-cadad8
Cita recomendada
Candidus Fuldensis, «Vita metrica (Candidus Fuldensis) — Cap. XI. Excusatio ejusdem, et objectio fratrum, et consensus senis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-vita-metrica-candidus-fuldensis-cap-xi-excusatio--candidus-fuldensis-cadad8.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.