122.1231C|
Postquam nostra salus mundum renovaverat omnem,
122.1232C| Quosque Pater voluit cunctos perfecerat actus,
Fessa labore gravi requievit in arbore pendens.
Ter geminae lucis spatio destruxerat ἅδην,
Dormitans gelidi duro sub culmine saxi,5
122.1233A| Implens vativomi prognostica symbola ceti
Umbrae tunc pavidae sparsim Phlegethontis ab imo
Exiliunt subito, mirantes surgere lucem
Tetras atque truces abigentem carcere larvas.
O mors, mors vitae! si mors, non vita vocanda;10
Quod praestat vitam, non ausim dicere mortem.
Num tenebras recipit clare substantia lucis?
Fervida vis ignis nescit sibi serpere frigus?
Nemo tamen vitam mortem gustasse negarit:
Mors carnis vitae, vitae mors jure vocatur;15
Nam compassa fuit carni quae sola pependit.
Altius ingreditur purae rationis acumen,
Et carnem vitae vitam sic colligit esse.
Si vita est Verbum, Verbum quoque si caro factum,
Profecto sequitur, vita concedere carnem.20
122.1233B| Si caro sit Verbum, converso tramite facta,
Carnem continuo vitam dare cogere factam.
Σὰρξ igitur Christi substat verissima vita,
Vivens ac moriens mortem consumpserat omnem.
Desursum venit, terrenam sumere vestem;25
Indutus vestem sursum cum veste volavit,
Inque Deum vertit vestem de virgine sumptam,
Unum conficiens animam carnemque Deumque.
Mors mortis Dominus surrexit vivus in altum
Ac nostram secum naturam vexit eodem.30
In tota factus, totam conformat in unum.
Mundum calcavit frigilem, mundique potentem,
Expulsumque foras superavit Marte secundo.
Captivam revocans praedam raptoris ab ore
Abstulit, ille gemit confossus membra superbus 35
122.1233C| Vulneribus duris, ac secum talia tractans:
Me victum video, fugitivum sedibus atris
Quae nova lux oritur, quam numquam ferre valebo?
Nunc mea regna ruunt passim, loca nulla tenebris;
Sentio me captum, pavidum, vinciisque ligatum.40
Eheu! quis mihi congreditur? Quis fortis in armis
Audax committit mundi cum principe bellum?
Illene confixus ligno septusque sepulchro,
Quem rex Herodes sprevit summusque sacerdos
Ruptus non timuit vestem damnare Caiphas 45
Addictus morti, Romano principe caesus?
Hoc egomet feci, fateor, totumque peregi.
Me stultum latuit virtus humilisque potestas:
122.1233D| Hunc si cognossem, σταυρῷ non penderet umquam,
Corporis humani servilis forma fefellit.50
Interea laetas animas volitare per auras,
Tartareosque sinus vacuos laxasque catenas
Suspicit, et nutrit tristi sub pectore vulnus.
Quod, mage, me miserum torquet, jam conspicor, inquit,
122.1234A| Clausa diu terris paradisi limina pandi,55
Et mortale genus, quod fluxerat inde per unum,
Unius ob mortem rursus super astra redire.
Illic felices sedes, quas sponte reliqui,
Terrigenum proles habitabit jure perhenni,
Me, me torquebit semper mea prava voluntas,60
Languidus invidia morior, meritoque peruror.
Unum confugium superest, solamen et unum:
Est antiqua domus mortis noctisque profundae,
Judaicum pectus, vitiorum plena vorago,
Fraudis et invidiae semper possessio larga,65
Luminis exosi radios irata repellens.
Illic sola potens hypocrisis perfida regnat,
Illa putet nimium, nimiaque putredine corda
Carnalis populi corrumpit nescia veri
122.1234B| Illic confugiam gentilia pectora linquens,70
Odibilis Christo dominabor gentis avarae,
Omne meum virus fundam blasphema per ora,
Ligno suspensum Dominum regnare negando.
Talia contrectans crudelis bestia fallax
Retro lapsa ruit gelidas fugitiva sub umbras.75
Imperium Patris quaesitum sanguine nati
Telluris superat fines erebumque polumque.
Orthodoxa fides diversa voce per orbem
Abba Pater clamat, laudans mysteria summa
Unius ac trinae bonitatis fertile germen,80
Ingenitum genitumque Deum mumurque perhenne
Fontis inexhausti, quo manant flumina vitae.