122.1221C|
Hellenas Troasque suos cantarat Homerus,
Romuleam prolem finxerat ipse Maro.
At nos caeligenum regis pia facta canamus,
Continuo cursu quem canit orbis ovans.
Illis Iliacas flammas subitasque ruinas,5
Trojorumque μάχας dicere ludus erat.
Ast nobis Christum devicto principe mundi
Sanguine perfusum psallere dulce sonat.
Illi composito falso sub imagine veri
Fallere condocti versibus Arcadias.10
Nobis virtutem Patris veramque sophiam
Hymnizare licet laudibus eximiis.
Musarum cantus, ludos satyrasque loquaces
122.1221D| Ipsis usus erat plaudere per populos.
Dicta prophetarum nobis modulamine pulchro15
Consona procedunt cordibus, ore, fide.
122.1222C| Nunc igitur Christi videamus summa tropaea,
Ac nostrae mentis sidera perspicua.
Ecce crucis lignum quadratum continet orbem,
In quo pendebat sponte sua Dominus,20
Et Verbum Patris dignatum sumere carnem
In qua pro nobis hostia grata fuit.
Aspice confossas palmas humerosque pedesque,
Spinarum serto tempora cincta fero.
In medio lateris reserato fonte salutis25
Vitales haustus sanguis et unda fluunt.
Unda lavat totum veteri peccamine mundum,
Sanguis mortales nos facit esse deos.
Binos adde reos pendentes arbore bina;
Par fuerat meritum, gratia dispar erit.30
Unus cum Christo paradisi limina vidit,
122.1222D| Alter sulphureae mersus in ima Stygis.
Eclipsis solis lunae redeuntis eoo
Insolito cursu sideris umbra fui
122.1223A| Commoto centro tremutantia saxa dehiscunt;35
Rupta cortina, sancta patent populis.
Interea laetus solus subit infera Christus,
Committens tumulo membra sepulta novo.
Ὁπλίτης fortis reseravit claustra profundi,
Hostem percutiens vasa recepta tulit.40
Humanumque genus nolens in morte perire,
Eripuit totum faucibus ex erebi.
Te Christum colimus caeli terraeque potentem,
Namque tibi soli flectitur omne genu.
Qui tantum largire vides quod rite rogaris;45
Et quod non recte, rite negare soles.
Da nostro regi Carolo sua regna tenere,
Quae tu donasti patribus almigenis.
Fonte tuo manant ditantia regna per orbem:
122.1223B| Quod tu non dederis, quid habet ulla caro?50
Invidiam miseram fratrum saevumque furorem,
Digneris pacto mollificare tuo.
At ne disturbent luctantia fraude maligna,
Aufer de vita semina nequitiae.
Hostiles animos paganaque rostra repellens,55
Da pacem populo, qui tua jura colit.
Nunc reditum Caroli celebremus carmine grato:
Post multos gemitus gaudia nostra nitent.
Qui laeti fuerant quaerentes extera regna,
Alas arripiunt, quas dedit ipsa fuga.60
Atque pavor validus titubantia pectora turbans
Compellit Carolo territa dorsa dare.
Eheu, quam turpis confundit corda cupido,
Expulso Christo sedibus ex propriis!
122.1223C| O utinam, Hluduuuice, tuis pax esset in oris,65
Quas tibi distribuit, qui regit omne simul!
Quid superare velis fratres? quid pellere regno?
Numquid non simili stemmate progeniti?
Cur sic conaris divinas solvere leges?
Ingratusque tuis, cur aliena petis?70
Quid tibi baptismus, quid sancta solempnia missae
Occultis semper nutibus insinuant?
Numquid praecepta simul fraterna tenere,
Viribus ac totis vivere corde pio?
Ausculta pavidus, quid clamat summa sophia,75
Quae nullum fallit, dogmata vera docens.
Si tibi molestum nolis aliunde venire,
Nullum praesumas laedere parte tua.
Christe, tuis famulis caelestis praemia vitae
122.1223D| Praesta, versificos tute tuere tuos.80
Poscenti Domino servus sua debita solvit,
Mercedem servi sed videat Dominus.