Si condire meos mellis dulcedine versus,
Sancte pater, possem, vel decorare rosis,
Non haec pompa tamen condigna nitoribus esset,
Quos morum et sensus cum probitate geris.
Et tanto me vestra quidem clementia cultu
Suscepit, quantum promeruisse velim.
Nil servivi, nil merui, tamen ecce repente
Immerito assumptus pauper, honore fruor.
Et fruar, ac vestra jucunder pace per aevum,
Et vita et meritis, atque salute sacra.
114.1098B| Compensare tibi nulla pro parte quod actum est
Sufficio, Dominus sed retributor erit.
Cujus ob intuitum, nec nos, nec nostra videris
Despicere, affectu sed tolerare pio.
Sum quapropter, eroque ex toto corde fidelis
Vobis et vestris tempus in omne satis.
Obsecro, posco, precor, Domini protectio vosmet
Ut tegat, atque regat, firmet, inaltet, amet.