Non minimas grates, non parva rependere tantis
Praemia nos meritis velle, Heribalde, putes.
Quod tremebundus ad hoc nostro non segnis honori
Litterulas pleno mittis amore litas.
Jam completa quidem testantis verba Prophetae
114.1098C| Novimus, effectu sed repetita novo.
Et venit ad Dominum laudatio plena timoris,
Aurum fert Aquilo, frigore saepe rigens.
Pectore quippe tuo, flammas ardere priores
Indicat igniculus, quem tua scripta gerunt.
Et quia scis nostrum justo moderamine more
Parcere subjectis, et tolerare malos.
His tibi pro donis, reddentur munera plura
Quam tibi perfidiae lucra tulisset amor
Si quam dulcis inis, tam dulcis in extima tendes
Mi dulcedo tua, dulcior usque manet.
Disce gradus stabilire tuos, ne pendula rursus
Semita, saxosum digrediatur iter
Faustus in antiquo jam disce senescere nido
Donec vile tegat candida pluma caput.
114.1098D| Tum febres tussimque gravem. turpemque podagram
Perpetiens, laribus immoriere tuis.
Haec optasse tibi signum est redamantis amici
Vel mitis domini, vel patientis heri.
Sis felix nostrisque scias tua cordibus apte
Seria permistis complacuisse jocis.
Saepius hocce gerens, animos perpende fideles,
Atque voluntatis mutua disce meae.
Indigeas quotiens, toties per saecla valeto
Sed nunquam nostri immemor esse velis.