Hoc templum Stephani celebratur honore dicatum
Cum Jacobo nostri fratre simul Domini.
Quorum sub precibus, Christi pietate receptis
Summi adipiscamur munera larga boni.
Hildigrim struxit, Hadabaldus episcopus archi
Sanctificavit: honor certus utrumque manet.
Super unum altare ejusdem ecclesiae.
Istam Dantbertus retinet Martinus et aram,
Quorum nos precibus, Christe, tuere piis.
Super aliud. 114.1104B|
Hic matri Domini sociaris, sancte Gregori,
Cum qua pro nobis poscito sceptra Dei.
Aliud epigramma.
Hanc sancti sub honore Petri renovavit et auxit,
Abbas Grimaldus lucis amore domum.
Hic ex corde petens divino munere sumet
Quod cupit, et votis congrua dona suis.
Aliud.
Hoc quoque, virgo Dei genitrix veneranda, sacellum
Grimaldus humilis compsit honore tuo.
Ipsi mercedem, cunctisque precantibus istic,
Quod pie praesumunt, dedere posce Deum.
Aliud. 114.1104C|
Versibus atque metris par est donare poetam
Ut mercatori charius est quod amat.
Bellica sordenti si portes arma colono
Despicit, et munus grande ligonis habet.
Miles item fortis, capiat si vomeris usquam
Dona, magis lituos deligit atque sparum.
Sic quod quisque colit, quaerit magis. Hinc tibi paucos
Credere versiculos, alme pater, volui.
Quantum delectet tua me dilectio, ne dum
Emanare queam, vix scio et ipse satis.
Disciplina tibi nativum et tristior usus
Abrasit Scottum substituitque probum.
114.1104D| Esto jocum reputas quod dixi, sed mihi Chronmal
More abiens vestro, tradidit ista loqui.
En Fortunati oratus tibi mitto libellos
Mensoremque orbis, perlege, scribe, reduc.
Sum tuus, esto meus, quod uterque habet alterius sit,
Sic ego tu sim alter, tuque mihi alter ego.
Per nasum conjuro tuum, mi chare, valeto,
Et Dominum pro me, quaeso, precare libens.