114.1099A|
Dulcibus officiis et amica mente colendo
Luitgero Strabus paucula verba dedit.
Parva licet fuerit nostrae dilectio partis,
Credo tamen memorem te satis esse mei.
Quidquid habes dextrum, gaudens volo: porro sinistrum
Si quid adest doleo, cordis in oppidulo.
Unicus ut matri, terris ut lumina Phoebi
Ut ros graminibus, piscibus unda freti:
Aer uti oscinibus, rivorum et murmura pratis,
Sic tua, pusiole, chara mihi facies.
Si fieri possit, fieri quod posse putamus,
Ingere te nostris visibus, oro, celer.
Nam quia te propius didici consistere nobis
114.1099B| Non requiesco, nisi videro te citius.
Excedat numeros astrorum, roris, arenae,
Gloria, vita, salus, atque valere tuum.