CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaWalafridus Strabo

Walafridus Strabo · Medieval

Versus in Aquisgrani palatio editi — Ad Ruadbernum laicum

latín

Ex quo fama tui celebrem mihi nominis auram
114.1101A| Attulit, et fidei robur, rerumque tuarum
Cognovi seriem, magno te pronus amore
Amplectens, jugi mecum venerabar honore.
Et quia quaesitum merui cognoscere tandem
Crevit amor, quanto propius pia notio crevit.
Quis numerabit enim, quantos persaepe labores
Sustuleris? quantisque tuam, Rodberne, periclis
Credideris vitam dominorum damna gemendo?
Dum fraus saeva pium premeret sibi noxia regem
Reginamque humilem, Ligurum clausisset in urbem.
In manibus posuisti animam, nec grande putabas
Exitium casusque tui discrimina, si quem
Moliri posses juris pro parte vigorem.
Quando horum cauta mecum sub mente recordor
Miror, et in lacrymas commoto pectore solvor,
114.1101B| Et quantum accipio, Domini solatia vires
Has tribuisse tibi, certo pro munere credo.
Heu quibus insidiis, arctissima septa viarum
Alpibus in mediis solers custodia cinxit!
Quanta per ingentes fluviorum angustia cursus
Terruit, et quotiens trepidum tenuere latebrae,
Pauperies pressit, praesens metus, omnia dura,
Nullum tempus erat securo munere plenum,
Nox obscura diem, noctem lux ipsa timebat:
Nulla domo campove quies, timor undique pulsans.
Sola fides rectique sibi mens conscia tantum
Suasit opus, docuitque aliquam sperare salutem.
Caetera sed nimio terrore pericla furenti
Saevitiae cessere hominum; qua saepe coactus
Commutasti habitum famulique vice apta per artem
114.1101C| Servitia explesti supplex, et mille gerebas
ingeniis quod praecipua virtute nequires;
Sed mens plena fide nullo defessa labore
Non ante assumptum, quia vim formidinis unus
Deseruit, requiemve habuit, quam prima potentum
Corda per Hesperiam scriptis verboque coegit
Sacrilegum genuisse nefas; his deinde peractum est
Consiliis, ut fessa diu et compressa malorum
Ponderibus regina, feris educta tenebris
Non sine honore foret; tandemque occuitus, et arte
Usus adumbrata, venisti et dulcia coram
Suscipiens mandata pio celer ipse libensque
Caesari, et adjunctis portasti primus amicis.
Nec minus illud iter recidivo horrore molestum
Insidiisque dolisque tibi fuit undique plenum
114.1101D| Cumanum quando arcta lacum custodia nisa est
Praeclusisse tibi; Domini sed dextra secundos
Immitens ventos inimico a littore vexit.
Rursus in aeriis, nivium vis Alpibus altas
Fecit habere moras, requiei inamabile tempus,
Has quoque decutiens studiis injuncta benignis
Nuntia, sollicito retulisti ex ordine regi,
His tibi pro causis et tam felicibus inquam,
Ausibus ille redux rex et regina soluta
Et cuncti pariter plena pietate fideles,
Altius ascribent laudes et nomen honestum,
Insuper Omnipotens statuit qui jura fidemque
Qui dominos famulosque una radice creatos
Non aequa ditione facit, sed amore et honore
114.1102A| Concordare sibi, reddet tibi praemia vera
Haud dubiae fidei, quae non cum laude volantis
Temporis intereant, sed in omnia saecla redundent,
Haec aetate quidem invalida dum tempora nondum
Pube sua teneris florerent tincta sub annis
Aemula paupertas, dum grandia facta vetaret
In probitate sua, temet potuisse volentem
Miramur, quae posse dedit Deus ordine certo.
Ergo quis in reliquum de te dubitare sinetur
Quantum pro dominis, quantum pro jure fideque
Si locus affuerit melior, majorque facultas
Desudare velis? qui prima incommoda forti
Sustinuisti animo, rebus non victus amaris,
Spemque metumque inter dubio discrimine pendens
Ante oculos duro versabas pondere mortem.
114.1102B| Ergo age, fer Domino grates, et munera laudum
Justitiamque simul dominorum attende merentum,
Tristia deserere, et rursus in laeta redire,
Nam quid erat moesto tam desperabile regno,
Quam sua depositis iterato posse venire
Sceptra, statumque illos adipisci posse priorem?
Sed Deus occulti judex, atque arbiter aequus,
Hos illosque sua juvit virtute fideles,
Laetare, exsulta mecum. Nam gaudeo tecum,
Hoc quia compleri et completum parte videmus,
Ipse quod optavi, saltimque audire cupivi,
Quodque per ingentem quaesisti rite laborem
Felix participem qui se cognoscit honesti
Et consortem operis, quantum sibi conscius ille
Perfidiae confusa globis per pectora tabet;
114.1102C| Tantum, vel potius multo magis, omnia secum
Laetitiae fomenta habeant, qui fida reservant
Corda suis dominis, casusque invicta per omnes.
Jam videor nimium fortasse loquacibus usus
Hexametris, dum magna meos extendit amores
Materies, breviterque pudet dixisse, quod alte
Sit dignum ingenio, dignumque poemate longo.
Dat decies denos vilis tibi denique versus
Strabo, rogans solito ut tecum mediteris amore
Jussa Dei, valeasque simul per saecula cuncta.

Sigue explorando

Por su autor
Walafridus Strabo · 185 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Versus in Aquisgrani palatio editi — Ad Luitgerum clericum.Versus in Aquisgrani palatio editi — Ad Thomam praeceptorem palatii. →

Expediente

Autor
Walafridus Strabo
Título
Versus in Aquisgrani palatio editi — Ad Ruadbernum laicum
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-versus-in-aquisgrani-palatio-editi-ad-ruadbernum--walafridus-strabo-5e6845
Cita recomendada
Walafridus Strabo, «Versus in Aquisgrani palatio editi — Ad Ruadbernum laicum», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-versus-in-aquisgrani-palatio-editi-ad-ruadbernum--walafridus-strabo-5e6845.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.