CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaWalafridus Strabo

Walafridus Strabo · Medieval

Versus de rebus diversis — Ad Altgerum monachum Elahwang.

latín

Strabus opem Domini veteri optat adesse sagittae;
Ipsa nimis valeat Strabus ut ipse rogat.
Plango tuos, fateor fautor, dilecte recessus,
Oraque largifluis, irrigo nunc lacrymis.
Sum memor auxilii, mihi quod conferre solebas,
Et munus recolo pacis amoris opus.
Oscula dulcisono libate precamur ab ore
Litterulis ego quas pollice et ore dedi.
Jam secura tua residere sagitta pharetra
Cerneris, et placidis pascier ecce bonis.
Nec de mente cadat, fueris quis, quisque modo sis,
Perfecta in recto sunt documenta opere.
114.1115C| Marcuvardum Cotanen dignum precor omnia Bertum
Dona salutis ego Strabus habere diu.
Jam valeant cuncti fratres, valeat bonus Abba,
Servulus hoc vester, oro pusillus enim.
Tu memor esto mei sanctis sermonibus Altger,
Strabus ubique tui est memor in Domino.

Sigue explorando

Por su autor
Walafridus Strabo · 185 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Versus de rebus diversis — Ad Agobardum episcopum Lugdunensem.Versus de rebus diversis — Ad Degan chorepiscopum Trevirensem, In persona Tattonis. →

Expediente

Autor
Walafridus Strabo
Título
Versus de rebus diversis — Ad Altgerum monachum Elahwang.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-versus-de-rebus-diversis-ad-altgerum-monachum-el--walafridus-strabo-44b21a
Cita recomendada
Walafridus Strabo, «Versus de rebus diversis — Ad Altgerum monachum Elahwang.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-versus-de-rebus-diversis-ad-altgerum-monachum-el--walafridus-strabo-44b21a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.