CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaWalafridus Strabo

Walafridus Strabo · Medieval

Versus de rebus diversis — Ad Agobardum episcopum Lugdunensem.

latín

Dum vix ter senos habuissem temporis annos.
Ad vos nomen iit, o pater alme, meum.
114.1112B| Pervenisse scio, quando rescripta recepi,
Quae magni nobis instar amoris erant.
Si meministis enim, quia nam meminisse potestis,
Gaudeo, et ut memores sitis ubique rogo.
Ipse amor ardet adhuc animis, viget ipsa voluntas
Visendi temet, atque tuo ore frui.
Aethiopum si regna colens, si rura Sabaea
Liquit regina, ut Salomona petat
Cur nos non potius quibus altera regna parantur,
In solo auctoris semper amore sumus?
Nam fateor, si certa mihi nunc optio detur,
Ut capiam mundi dona vel ingenii;
Otia liberius verum secura sciendi
Aurea quam saecla, sed peritura, sequar.
At de flore novo, qui vos penes ortus, odorem
114.1112C| Prodit ubique sui, haec loca rumor alit.
Flora venit quondam, dum singula quaeque deorum
Sunt affata, jugis prata thymumque gerens.
Huic floro melius sententia Christicolarum
Attribuit, quidquid dogmate et ore viret.
Nam hic florus florem sequitur de germine Jesse,
Et tradit quod amans attulit ille homini.
Quae tam segnis erit donis ingrata supernis
Quae se hoc non sponte nectare pascat apes?
Floreat haud flaccens hic flos, et florea fragrans
Spiramenta ferat semper ubique Deo,
Donec in astriferas porrecta cacumina sedes
Erigat, et fructum jam sine fine habeat.
Cedant ambrosiae, rosa, lilia, spica, crocusque,
Suavia cuncta simul, hujus amor placeat.
114.1112D| Hoc fruar, hoc utar, fovear, delecter, abundem,
Auditu et visu hujus, alar, docear.
Det quandoque Deus, nos mutua dona vicissim
Impertiri, aliquid pars utriusque metet.
Munere divino precor, o sine fine valeto,
Mittentes vestrae dulcia scripta vicis.

Sigue explorando

Por su autor
Walafridus Strabo · 185 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Versus de rebus diversis — Δίστιχοι πρὸς τὀν ἀρχὸν τῶν ἀγαθῶν.Versus de rebus diversis — Ad Altgerum monachum Elahwang. →

Expediente

Autor
Walafridus Strabo
Título
Versus de rebus diversis — Ad Agobardum episcopum Lugdunensem.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-versus-de-rebus-diversis-ad-agobardum-episcopum--walafridus-strabo-bdeabd
Cita recomendada
Walafridus Strabo, «Versus de rebus diversis — Ad Agobardum episcopum Lugdunensem.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-versus-de-rebus-diversis-ad-agobardum-episcopum--walafridus-strabo-bdeabd.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.