CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPublius Ovidius Naso

Publius Ovidius Naso · Medieval

Tristia — Liber I — III

latín

Cum subit illius tristissima noctis imago,
quae mihi supremum tempus in urbe fuit,
cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui,
labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
iam prope lux aderat, qua me discedere Caesar
finibus extremae iusserat Ausoniae.
nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi:
torpuerant longa pectora nostra mora.
non mihi servorum, comitis non cura legendi,
non aptae profugo vestis opisve fuit.
non aliter stupui, quam qui Iovis ignibus ictus
vivit et est vitae nescius ipse suae.
ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit,
et tandem sensus convaluere mei,
alloquor extremum maestos abiturus amicos,
qui modo de multis unus et alter erat.
uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat,
imbre per indignas usque cadente genas.
nata procul Libycis aberat diversa sub oris,
nec poterat fati certior esse mei.
quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant,
formaque non taciti funeris intus erat.
femina uirque meo, pueri quoque funere maerent,
inque domo lacrimas angulus omnis habet.
si licet exemplis in paruis grandibus uti,
haec facies Troiae, cum caperetur, erat.
iamque quiescebant uoces hominumque canumque
Lunaque nocturnos alta regebat equos.
hanc ego suspiciens et ad hanc Capitolia cernens,
quae nostro frustra iuncta fuere Lari,
'numina uicinis habitantia sedibus,' inquam,
'iamque oculis numquam templa uidenda meis,
dique relinquendi, quos urbs habet alta Quirini,
este salutati tempus in omne mihi.
et quamquam sero clipeum post vulnera sumo,
attamen hanc odiis exonerate fugam,
caelestique uiro, quis me deceperit error,
dicite, pro culpa ne scelus esse putet.
ut quod uos scitis, poenae quoque sentiat auctor:
placato possum non miser esse deo.'
hac prece adoraui superos ego, pluribus uxor,
singultu medios impediente sonos.
illa etiam ante Lares passis adstrata capillis
contigit extinctos ore tremente focos,
multaque in aversos effudit verba Penates
pro deplorato non valitura uiro.
iamque morae spatium nox praecipitata negabat,
versaque ab axe suo Parrhasis Arctos erat.
quid facerem? blando patriae retinebar amore,
ultima sed iussae nox erat illa fugae.
a! quotiens aliquo dixi properante 'quid urges?
vel quo festinas ire, vel unde, vide.'
a! quotiens certam me sum mentitus habere
horam, propositae quae foret apta uiae.
ter limen tetigi, ter sum reuocatus, et ipse
indulgens animo pes mihi tardus erat.
saepe 'vale' dicto rursus sum multa locutus,
et quasi discedens oscula summa dedi.
saepe eadem mandata dedi meque ipse fefelli,
respiciens oculis pignora cara meis.
denique 'quid propero? Scythia est, quo mittimur', inquam,
'Roma relinquenda est, utraque iusta mora.
uxor in aeternum vivo mihi viva negatur,
et domus et fidae dulcia membra domus,
quosque ego dilexi fraterno more sodales,
o mihi Thesea pectora iuncta fide!
dum licet, amplectar: numquam fortasse licebit
amplius; in lucro est quae datur hora mihi.'
nec mora sermonis verba inperfecta relinquo,
complectens animo proxima quaeque meo.
dum loquor et flemus, caelo nitidissimus alto,
stella grauis nobis, Lucifer ortus erat.
diuidor haud aliter, quam si mea membra relinquam,
et pars abrumpi corpore uisa suo est.
sic doluit Mettus tum cum in contraria versos
ultores habuit proditionis equos.
tum vero exoritur clamor gemitusque meorum,
et feriunt maestae pectora nuda manus.
tum vero coniunx umeris abeuntis inhaerens
miscuit haec lacrimis tristia verba suis:
'non potes avelli: simul ah! simul ibimus', inquit,
'te sequar et coniunx exulis exul ero.
et mihi facta uia est, et me capit ultima tellus:
accedam profugae sarcina parva rati.
te iubet e patria discedere Caesaris ira,
me pietas: pietas haec mihi Caesar erit.'
talia temptabat, sicut temptaverat ante,
uixque dedit uictas utilitate manus.
egredior (sive illud erat sine funere ferri?)
squalidus immissis hirta per ora comis.
illa dolore amens tenebris narratur obortis
semianimis media procubuisse domo,
utque resurrexit foedatis puluere turpi
crinibus et gelida membra levavit humo,
se modo, desertos modo complorasse Penates,
nomen et erepti saepe uocasse uiri,
nec gemuisse minus, quam si nataeque meumque
uidisset structos corpus habere rogos,
et uoluisse mali moriendo ponere sensum,
respectuque tamen non potuisse mei.
vivat et absentem, quoniam sic fata tulerunt,
vivat ut auxilio sublevet usque suo.

Sigue explorando

Por su autor
Publius Ovidius Naso · 268 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Tristia — Liber I — IITristia — Liber I — IV →

Expediente

Autor
Publius Ovidius Naso
Título
Tristia — Liber I — III
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-tristia-liber-i-iii--publius-ovidius-naso-25a10c
Cita recomendada
Publius Ovidius Naso, «Tristia — Liber I — III», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-tristia-liber-i-iii--publius-ovidius-naso-25a10c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.