CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPublius Ovidius Naso

Publius Ovidius Naso · Medieval

Tristia — Liber I — II

latín

Di maris et caeli — quid enim nisi vota supersunt? —
solvere quassatae parcite membra ratis,130
neve, precor, magni subscribite Caesaris irae:
saepe premente deo fert deus alter opem.
Mulciber in Troiam, pro Troia stabat Apollo;
aequa Venus Teucris, Pallas iniqua fuit.
Oderat Aenean propior Saturnia Turno;135
ille tamen Veneris numine tutus erat.
Saepe ferox cautum petiit Neptunus Vlixem;
eripuit patruo saepe Minerva suo.
Et nobis aliquod, quamvis distamus ab illis,
quis vetat irato numen adesse deo?140
Verba miser frustra non proficientia perdo.
Ipsa graves spargunt ora loquentis aquae,
terribilisque Notus iactat mea dicta, precesque
ad quos mittuntur, non sinit ire deos.
Ergo idem venti, ne causa laedar in una,145
velaque nescio quo votaque nostra ferunt.
Me miserum, quanti montes voluuntur aquarum!
Iam iam tacturos sidera summa putes.
Quantae diducto subsidunt aequore valles!
Iam iam tacturas Tartara nigra putes.150
Quocumque aspicio, nihil est, nisi pontus et aer,
fluctibus hic tumidus, nubibus ille minax.
Inter utrumque fremunt immani murmure venti.
Nescit, cui domino pareat, unda maris.
Nam modo purpureo vires capit Eurus ab ortu,155
nunc Zephyrus sero vespere missus adest,
nunc sicca gelidus Boreas bacchatur ab Arcto,
nunc Notus adversa proelia fronte gerit.
Rector in incerto est nec quid fugiatve petatve
invenit: ambiguis ars stupet ipsa malis.160
Scilicet occidimus, nec spes est ulla salutis,
dumque loquor, vultus obruit unda meos.
Opprimet hanc animam fluctus, frustraque precanti
ore necaturas accipiemus aquas.
At pia nil aliud quam me dolet exule coniunx:165
hoc unum nostri scitque gemitque mali.
Nescit in immenso iactari corpora ponto,
nescit agi ventis, nescit adesse necem.
O bene, quod non sum mecum conscendere passus,
ne mihi mors misero bis patienda foret!170
At nunc ut peream, quoniam caret illa periclo,
dimidia certe parte superstes ero.
Hei mihi, quam celeri micuerunt nubila flamma!
Quantus ab aetherio personat axe fragor!
Nec levius tabulae laterum feriuntur ab undis,175
quam grave ballistae moenia pulsat onus.
Qui venit hic fluctus, fluctus supereminet omnes:
posterior nono est undecimoque prior.
Nec letum timeo; genus est miserabile leti;
demite naufragium, mors mihi munus erit.180
Est aliquid, fatove suo ferrove cadentem
in solida moriens ponere corpus humo,
et mandare suis aliqua et sperare sepulcrum
et non aequoreis piscibus esse cibum.
Fingite me dignum tali nece, non ego solus185
hic vehor. Immeritos cur mea poena trahit?
Pro superi viridesque dei, quibus aequora curae,
utraque iam vestras sistite turba minas;
quamque dedit vitam mitissima Caesaris ira,
hanc sinite infelix in loca iussa feram.190
Si quoque, quam merui poena me pendere vultis,
culpa mea est ipso iudice morte minor.
Mittere me Stygias si iam voluisset in undas
Caesar, in hoc vestra non eguisset ope.
Est illi nostri non invidiosa cruoris195
copia; quodque dedit, cum volet, ipse feret.
Vos modo, quos certe nullo, puto, crimine laesi,
contenti nostris iam, precor, este malis.
Nec tamen, ut cuncti miserum servare velitis,
quod periit, salvum iam caput esse potest.200
Ut mare considat ventisque ferentibus utar,
ut mihi parcatis, non minus exul ero.
Non ego divitias avidus sine fine parandi
latum mutandis mercibus aequor aro,
nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas,205
oppida non Asiae, non loca visa prius;
non ut Alexandri claram delatus in urbem
delicias videam, Nile iocose, tuas.
Quod faciles opto ventos (quis credere possit?)
Sarmatis est tellus, quam mea vela petunt.210
obligor, ut tangam Laevi fera litora Ponti;
quodque sit a patria tam fuga tarda, queror.
Nescioquo videam positos ut in orbe Tomitas,
exilem facio per mea vota viam.
Seu me diligitis, tantos conpescite fluctus,215
pronaque sint nostrae numina vestra rati;
seu magis odistis, iussae me advertite terrae:
supplicii pars est in regione mei.
Ferte — quid hic facio? — rapidi mea carbasa venti!
Ausonios fines cur mea vela volunt?220
Noluit hoc Caesar: quid, quem fugat ille, tenetis?
aspiciat vultus Pontica terra meos.
Et iubet et merui; nec, quae damnaverit ille,
crimina defendi fasque piumque puto.
Si tamen acta deos numquam mortalia fallunt,225
a culpa facinus scitis abesse mea.
Immo ita, si scitis, si me meus abstulit error,
stultaque mens nobis non scelerata fuit,
quod licet et minimis, domui si favimus illi,
si satis Augusti publica iussa mihi,230
hoc duce si dixi felicia saecula, proque
Caesare tura pius Caesaribusque dedi, —
si fuit hic animus nobis, ita parcite divi!
Si minus, alta cadens obruat unda caput!
Fallor, an incipiunt gravidae vanescere nubes,235
victaque mutati frangitur ira maris?
Non casu, vos sed sub condicione vocati,
fallere quos non est, hanc mihi fertis opem.

Sigue explorando

Por su autor
Publius Ovidius Naso · 268 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Tristia — Liber I — ITristia — Liber I — III →

Expediente

Autor
Publius Ovidius Naso
Título
Tristia — Liber I — II
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-tristia-liber-i-ii--publius-ovidius-naso-34ce9b
Cita recomendada
Publius Ovidius Naso, «Tristia — Liber I — II», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-tristia-liber-i-ii--publius-ovidius-naso-34ce9b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.