Tingitur oceano custos Erymanthidos ursae,
aequoreasque suo sidere turbat aquas.
nos tamen Ionium non nostra findimus aequor
sponte, sed audaces cogimur esse metu.
me miserum! quantis increscunt aequora ventis,
erutaque ex imis fervet harena fretis!
monte nec inferior prorae puppique recurvae
insilit et pictos verberat unda deos.
pinea texta sonant pulsu, stridore rudentes,
ingemit et nostris ipsa carina malis.
nauita confessus gelidum pallore timorem,
iam sequitur uictus, non regit arte ratem.
utque parum validus non proficientia rector
ceruicis rigidae frena remittit equo,
sic non quo uoluit, sed quo rapit impetus undae,
aurigam video vela dedisse rati.
quod nisi mutatas emiserit Aeolus auras,
in loca iam nobis non adeunda ferar.
nam procul Illyriis laeva de parte relictis
interdicta mihi cernitur Italia.
desinat in vetitas quaeso contendere terras,
et mecum magno pareat aura deo.
dum loquor et timeo pariter cupioque repelli,
increpuit quantis uiribus unda latus!
parcite caerulei uos parcite numina ponti,
infestumque mihi sit satis esse Iovem.
uos animam saevae fessam subducite morti,
si modo, qui periit, non periisse potest.