CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHildegardis Bingensis

Hildegardis Bingensis · Medieval

Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LV. O viridissima virga De sancta Maria

latín

1.O viridissima virga, ave,
que in ventoso
flabro sciscitationis
sanctorum prodisti.

2.Cum venit tempus,
quod tu floruisti in ramis tuis,
ave, ave sit tibi,
quia calor solis in te sudavit sicut odor balsami.

3.Nam in te floruit pulcher flos,
qui odorem dedit
omnibus aromatibus, que arida erant.

4.Et illa apparuerunt omnia
in viriditate plena.

5.Unde celi dederunt rorem super gramen,
et omnis terra leta facta est,
quoniam viscera ipsius frumentum protulerunt,
et quoniam volucres celi nidos in ipsa habuerunt.

6.Deinde facta est esca hominibus
et gaudium magnum epulantium.
Unde, o suavis virgo,
in te non deficit ullum gaudium.

7.Hec omnia Eva contempsit.

8.Nunc autem laus sit altissimo.

Sigue explorando

Por su autor
Hildegardis Bingensis · 97 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LIX. O presul vere civitatis Sequentia de sancto DysibodoSymphonia harmoniae caelestium revelationum — LVI. Ave, generosa Ymnus de sancta Maria →

Expediente

Autor
Hildegardis Bingensis
Título
Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LV. O viridissima virga De sancta Maria
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-lv-o--hildegardis-bingensis-f0bda5
Cita recomendada
Hildegardis Bingensis, «Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LV. O viridissima virga De sancta Maria», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-lv-o--hildegardis-bingensis-f0bda5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.