CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHildegardis Bingensis

Hildegardis Bingensis · Medieval

Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LVI. Ave, generosa Ymnus de sancta Maria

latín

1.Ave, generosa,
gloriosa et intacta puella.
Tu pupilla castitatis,
tu materia sanctitatis,
que deo placuit.

2.Nam hec superna infusio
in te fuit,
quod supernum verbum
in te carnem induit.

3.Tu candidum lilium,
quod deus ante omnem creaturam
inspexit.

4.O pulcherrima et dulcissima,
quam valde deus in te delectabatur,
cum amplexionem caloris sui
in te posuit,
ita quod filius eius
de te lactatus est.

5.Venter enim tuus gaudium habuit,
cum omnis celestis symphonia
de te sonuit,
quia virgo filium dei portasti,
ubi castitas tua
in deo claruit.

6.Viscera tua gaudium habuerunt
sicut gramen,
super quod ros cadit,
cum ei viriditatem infudit,
ut et in te factum est,
o mater omnis gaudii.

7.Nunc omnis ecclesia
in gaudio rutilet
ac in symphonia sonet
propter dulcissima virginem
et laudabilem Mariam,
dei genitricem.
Amen.

Sigue explorando

Por su autor
Hildegardis Bingensis · 97 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LV. O viridissima virga De sancta MariaSymphonia harmoniae caelestium revelationum — LVIII. O Bonifaci De sancto Bonifacio →

Expediente

Autor
Hildegardis Bingensis
Título
Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LVI. Ave, generosa Ymnus de sancta Maria
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-lvi--hildegardis-bingensis-67ca7c
Cita recomendada
Hildegardis Bingensis, «Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LVI. Ave, generosa Ymnus de sancta Maria», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-lvi--hildegardis-bingensis-67ca7c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.