CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — Qualiter Burnellus venit Salernum.

latín

Postquam bissenas confecerat ergo diaetas,
Ad quae tendebat moenia summa videt.
Moxque genu flexo, sursum sua brachia tendens,
720Vota Deo supplex solvit et orat ita:
«Omnipotens Dominus meritis sancti Juliani
«Det nobis veniam hospitiumque bonum!
«Sit procul omne malum, pontes, sportaeque gemellae,
«Partibus in nostris quae satis esse solent!
«Rusticus aut saccus non inveniatur in urbe!
«Absque molendino sit locus iste, precor!
«Sint hebetes stimuli surdi mutique molossi,
«Sitque procul catuli vox inimica mihi!
«Hospes ruricola mihi sit, cui semper abundet
730«Carduus hirsutus et pluvialis aqua.
«Sint species viles, sit et emptor rarus in urbe,
«Quilibet existat venditor aeris egens!
«Sint merces multae, sit multum cara moneta;
«Sit tempus pluvidum, sitque lutosa via.
«Prospera sint cuncta, sint cuncta salubria nobis,
«Ut nostrum citius expediatur iter.»
Talia commemorans, postquam pervenit in urbem,
Se dedit hospitio membraque fessa toro.
Surgens mane forum species empturus adivit,
740Quas non inveniens tristis abire parat.
Quatuor ergo dies circumlustravit in urbe,
Orbe quod in toto non fuit usque petens.

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — Qualiter Burnellus venit Parisius et quid fecerit ibi.Speculum Stultorum — Qualiter Burnellus violavit silentium suum. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — Qualiter Burnellus venit Salernum.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-qualiter-burnellus-venit-sale--nigellus-de-longo-campo-515331
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — Qualiter Burnellus venit Salernum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-qualiter-burnellus-venit-sale--nigellus-de-longo-campo-515331.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.