CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — Qualiter Burnellus venit Parisius et quid fecerit ibi.

latín

Talia cum pariter gradientes plura referrent,
Parisius subeunt hospitiumque petunt.
Corpora fessa quies recreat, tenuisque diaetae
Damna recompensat mensa calixque frequens.
Ossa, cutem, nervos, quae vel labor aut via longa
Quassarat, refovent balnea, cura, quies;
Burnellusque sibi minuit crinesque totondit,
1510Induit et tunica se meliore sua.
Pexus et ablutus tandem progressus in urbem
Intrat in ecclesiam, vota precesque facit.
Inde scholas adiens secum deliberat utrum
Expediat potius ista vel illa sibi.
Et quia subtiles sensu considerat Anglos,
Pluribus ex causis se sociavit eis.
Moribus egregii, verbo vultuque venusti,
Ingenio pollent consilioque vigent.
Dona pluunt populis et detestantur avaros,
1520Fercula multiplicant et sine lege bibunt.
Washeyl et drinkheyl necnon persona secunda,
Haec tria sunt vitia quae comitantur eis;
His tribus exceptis nihil est quod in his reprehendas;
Haec tria si tollas, cetera cuncta placent.
Nec tamen haec ita sunt semper reprobanda, quod illi
Esse locus nequeat tempore sive loco.
Nam duo praecipue sunt exclusiva dolorum,
Laetitiaeque vias insinuare solent;
Tertia res cohibet, quo dicitur esse referta
1530Gallia fermentum ne nocuisse queat.
Hinc comes Angligenis prudens desiderat esse,
Possit ut illorum conditione frui.
Est in eis etiam quiddam (ceu publica fama
Somniat) adjungi cur magis optet eis,
Si de convictu mores formantur eidem,
Cur nihil accrescat si comes esse queat?
Si quid eis praeter sortem natura ministrat,
Ante retrove bonum cur nihil inde ferat?
Accelerans igitur studio studiosus adhaesit,
1540Ut discat lepide grammaticeque loqui.
Sed quia sensus hebes, cervix praedura, magistri
Dogmata non recipit, cura laborque perit.
Jam pertransierat Burnellus tempora multa,
Et prope completus septimus annus erat,
Cum nihil ex toto, quodcunque docente magistro
Aut socio, potuit discere praeter hy ha.
Quod natura dedit, quod secum detulit illuc,
Hoc habet, hoc illi nemo tulisse potest.
Cura magistrorum multumque diuque laborans
1550Demum defecit, victa labore gravi.
Dorso se baculus, lateri se virga frequenter
Applicat, et ferulam sustinuere manus.
Semper hy ha repetit, nihil est quod dicere possit
Affectus quovis verbere praeter hy ha.
Vellicat hic aurem, nasum quatit ille recurvum,
Excutit hic dentes, perforat ille cutem.
Hic secat, hic urit, hinc solvitur, inde ligatur
Intonat iste minas, porrigit ille preces.
Sic in eo certant ars et natura vicissim,
1560Ars rogat, illa jubet, haec abit, illa manet.
Quorum principia constant vitiosa fuisse,
Aut vix aut nunquam convaluisse valent.
A puero didicit Burnellus hy ha; nihil ultra
Quam quod natura dat retinere potest.
Quod fuit innatum servat natura, quod artis
Sic abit, ut vento pulvis abire solet.
Perdidit expensas, periit labor omnis et omne
Quod fuit impensum conditione pari.
Spes quoque deperiit caudae superinstituendae,
1570Sensit et Anglorum carmina falsa fore.

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — Qualiter Burnellus vadit Parisius, et de ejus comite in via.Speculum Stultorum — Qualiter Burnellus venit Salernum. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — Qualiter Burnellus venit Parisius et quid fecerit ibi.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-qualiter-burnellus-venit-pari--nigellus-de-longo-campo-7f300a
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — Qualiter Burnellus venit Parisius et quid fecerit ibi.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-qualiter-burnellus-venit-pari--nigellus-de-longo-campo-7f300a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.