CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — Qualiter Burnellus vadit Parisius, et de ejus comite in via.

latín

Talia dum replicat, comes est sociatus eunti,
Parisius tendens sarcinulasque ferens.
Cui Burnellus «ave» dicto dedit oscula, quaerens
Quis sit et unde satus, quo citus ire velit.
Ille refert, «Siculus ego sum, cupiensque doceri
«Parisius propero; sit via tuta, precor!»
Cui Burnellus ait, «Tria sunt communia nobis,
«Votum, causa, solum; sit via quarta, peto.»
Annuit Arnoldus, socioque ferenda petenti
1230Capsas et libros tradidit ille suos.
Inde simul dextris sociali foedere junctis
Parisius properant pectore, voce, pede.
Dumque simul pergunt, socio Burnellus eunti
Quis sit et unde refert, quae sibi causa viae,
Quos tulerit casus, quae sit discrimina passus,
Qualiter acciderint illa vel illa sibi;
Qualiter a patria primo discessit et ad quid,
Consilium dederat quod Galienus ei;
Brunettae casus varios causamque Bicornis,
1240Actibus expositis tempus utrumque notans;
Qualiter accepit a Truffatore Salerni,
Londoniis orto, vitrea vasa decem;
Qua ratione canes frater Fromundus in illum
Miserit et quantum perdidit ipse miser;
Inde canum mortem narrat saltumque sequentem
Fratris Fromundi judiciumque Dei;
Addidit et titulos bustali marmore scriptos,
Nunc quoque Parisius qua ratione petat.
Talia dicenti casusque suos memoranti
1250Reddidit Arnoldus talia dicta sibi.

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — Qualiter Burnellus rediit.Speculum Stultorum — Qualiter Burnellus venit Parisius et quid fecerit ibi. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — Qualiter Burnellus vadit Parisius, et de ejus comite in via.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-qualiter-burnellus-vadit-pari--nigellus-de-longo-campo-43ef6e
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — Qualiter Burnellus vadit Parisius, et de ejus comite in via.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-qualiter-burnellus-vadit-pari--nigellus-de-longo-campo-43ef6e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.