Contigit interea quod, cum completa fuisset
1950Religione sub hac jam duodena dies,
Quidam romipeta peregrinus ab urbe Vienna
Alpibus in mediis se sociavit ei,
Accedensque prope dixit: «Reverende magister,
«Sit Dominus tecum! sit tibi mane bonum!
«Prospera tota dies succedat, vespere clarum,
«Hospitium gratum noxque quieta tibi!»
Sed Burnellus adhuc indicta silentia servans
Nil respondit ei verba nec ulla dedit;
Sed tamen inclinat supplex verboque salutis
1960Nutibus et signis annuit ore tacens.
Hospitium subiere simul, quo fessa diurno
Membra labore suo nocte dedere toro;
Cumque ‹Pater Noster› peregrinus in ore frequenter
Volveret, exorans sollicitansque Deum,
Evigilans Burnellus ait: «Solum quod habebam
«Verbum surripuit vox peregrina mihi.
«Syllaba consimilis verbi totiens repetiti
«Surripuit verbum quod fuit ante mihi.
«Quique ‹Pater Noster› totiens iteravit, eodem
1970«Me nimis intentum reddidit ille sibi.
«Perque suum simile verbum peregrinus inique
«Me supplantavit, et mea verba tulit.
«Sanius est, memini, socialia foedera rumpi
«Quam cum collega foedus inisse malo.
«Hoc satis ante mihi damni praesaga futuri
«Mens mea praedixit, vera propheta nimis.
«Verbum pro verbo proprium mutans alieno
«Destruo septenni parta labore gravi.
«Verbum quod periit nostrum verbo peregrini
1980«Par fuit in parte principioque sui;
«Finis erat dispar, quem si meminisse valerem
«Me satis inferior Jupiter ipse foret.
«Centum vel mille solidos si dives haberem,
«Vellem sub tali conditione dare,
«Nominis amissi vix syllaba prima remansit,
«Quod superest reliquum desiit esse meum.