Heu! quae romuleas quondam vesania gentes,
Heu! quae relligio mendax et caeca tenebat!
Numinibus cur oceanum terramque polumque
Replere ac barathrum, et cunctis dare thura precesque;
Uno si caelique orbes pelagusque profundum
Terraque tartareaeque reguntur numine sedes?
Quippe infinita haud possunt consistere plura,
Plurave queis nulla ducatur origine vita,
Et quae res nutu valeant agere omnipotenti.
Praeterea quis totius circum undique mundi
Miro dispositas constantique ordine partes,
Legesque adspiciens quibus anni conficit orbes
Natura, atque vices permutat nocte dieque,
Talia quis cernens oculis et mente volutans
Dixerit arbitrio multorum cuncta subesse?
Cunctarum potius mundum permixtio rerum
Perpetua exagitaret, et omnia mota deorsum
Et sursum errarent nulla cum lege vagando.
Tum saepe exanimes ferrent animalia plantae,
Et plantas animal: pareret quandoque columba
Vulturios, lupa dira canes, atque agna leones.
Tellurem obrueret ripa erumpentibus undis
Oceanus, vel terrifico combusta calore
Omnia flagrarent, stellis ex aethere lapsis.
Quae cum ita nequaquam eveniant, fateamur oportet
Multiplices non esse Deos, regnare sed unum,
Qui cuncta omnipotens condat, sapiensque gubernet.
Neu quemquam Batavi fallacia verba sophistae
Decipiant, cujus Deus ipsa est machina mundi,
Unus tota Deus. Vanae oh! deliria mentis!
Oh! quam saepe sophi recto de tramite aberrant!
Ergone finita et variae subjecta figurae
Sunt Deus, immenso qui replet numine cuncta
Finibus obstrictus nullis, variabilis in quo
Nil usquam est, siquidem haud variat natura perennis?
Ergone discerpi Deus atque in frusta secari
Dicetur, morbosque atros et vulnera passim
Perpeti, et immiti vexari saepe dolore,
Talia cum tam saepe ferant hominesque feraeque?
Scilicet hoc finxisse sibi miserabile numen
Est nullum novisse Deum nullumque vereri.
Salve igitur felix templum, te subdita postquam
Uni Roma Deo, ipsius sacravit honori,
Et magnae Matri, invinctis et mille catervis
Heroum, Christi firmant qui sanguine cultum.
Oh! felix templum, postquam Gregorius alta
Decrevit mente, artificum te deinde palaestram
Esse, quibus pietas cordi est et vivida virtus,
Et laudes ipse eximiis et praemia ponit.
Quae nova te species ornat! Tum sculpere saxo,
Pingere tum tabulis magnae simulacra parentis,
Totque aliorum, habitant caeli qui sidera et arces,
Per te lecta manus claris edocta magistris,
Circino et augustas certat describere moles.
Oh! quanto id melius, falsos quam fingere divos,
Et lovem adulterio foedum, uxoremque superbam,
Et Venerem illecebris plenam, Martemque ferocem,
Mercurium et furem, lymphatum et mente Lyaeum!
Heroes, qui nunc dextras animosque sagaces
Artificum sancte exercent, cave numina credas:
Numinis at veri radius demissus olympo
Illos ad cordis pervadens usque medullas
Exeritur vultu atque oculis et corpore toto,
Et nova divinae praefert spectacula formae;
Quam gentes cupido mirantes lumine, raptis
Terram animis prope jam linquunt, adque astra feruntur.
Haud fallor: mage nunc percellit corda tuentum
Arte expressa nova Christo devota puella,
Quam solio quondam considens Iupiter aureo
Ambrosias inter mensas, divum atque dearum
Terrificum omnigena patrem stipante corona.