Vates, nunc lacrymis rigate vultum;
Flete, Pierides, comas solutae;
Quidquid est Heliconis atque Pindi
Ingemat; gemitus remittat echo.
Nimirum occidit heu! secunda Sappho,
Quam fas et decimam vocare musam.
Nec mortis potuit repellere ictum
Dulce barbiton, aut vigens corona
Qua crines Amaryllidis virebant,
Sancta nec pietas, decus neque oris.
Heu! non amplius illa stans in uno
Effundet pede carmen, ipse Phoebus
Auri quod tacite usque suggerebat.
Ergo, Pierides, Apollo, et omnes
Vates, nunc lacrymis rigate vultum.
At desiderium tamen levabunt
Tam cari capitis, sacrumque nomen
Plus uno efficient perenne saeclo
Multo carmina quae referta succo
Descripsit mulier manu virili;
Quae monstrant animum et manum virilem
Quantum nescio qui leves poëtae
Solent foemineis vacare nugis.