Blandius albanis spirate in collibus, aurae,
Et plenam stabilis ferte salutis opem:
Nam Pater advenit, caelum qui fronte serenat,
Et cruce nequitias disjicit aërias.
Candida portet ovis lac dulcius atque capella:
Maximus in nostris Pastor adest laribus.
Uvis sit gravior vitis pendentibus, herbis
Et melius vireant roscida prata novis.
Candida mixta rosis concrescant lilia; tellus
Undique praesentem sentiat Agricolam.
Tu quoque laetus aquas misce, multosque resultans
Ex imo pisces gurgite mitte, lacus.
Summus enim Piscator adit tua litora, Petrus
Cui rete et navim tradidit ipse suam.