CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIoannes Reuchlin

Ioannes Reuchlin · Renacimiento

Scaenica progymnasmata — Minos. Danista. Petrvcivs. Dromo.

latín

Minos. Praeco, iube silentium. Adversarii
Vbi sunt? Abest nomencalator nominum.
Dromo. Compareo, iudex, et aio quod Dromo
Vlnas recepit panni adusque quindecim
Metiente me pretiique nil mihi solverit.
Cogatur ergo octo aureos persolvere.
Minos. Quid tu taces? Dromo. Ble. Petrvcivs. Apparet hic surdus miser.
Minos. Vade hinc Petruci, patrocinare surdo huic.
Petrvcivs. Ducendus, haud vocandus est, id sentio.
Minos. Curate vos causidici, ut unusquisque sit
Cum instructionibus paratus litium,
Ne ut antea turbemur in processibus.
Sed introit Petrucius iam, quem prius
Audire et expedire stat sententia.
Petrvcivs. Minos, miser surdaster atque mutus hic
Nequit fateri aut diffiteri nec loqui.
Sed consulo, Danista causam testibus
(Si vincere optat et obtinere) iam probet.
Danista. Taceatne sive loquatur, id refert nihil.
Ego solus hoc sibi solitario dedi.
Igitur probare nil queo, sed hunc peto
Iurare decisorium et calumniam.
Minos. Petruci, eum adduc, ut vel hunc interrogem.
Homo, Danistae quid respondendum putas?
Dromo. Ble. Minos. Non voles calumniam inferre improbe.
Dromo. Ble. Minos. Interrogatus vera ne negaveris.
Dromo. Ble. Minos. Sed probatione falsa ne utere.
Dromo. Ble. Minos. Neve quos pecunia corruperis.
Dromo. Ble. Minos. Differendam ne tibi litem pares.
Dromo. Ble. Minos. Saepe Ble multiimque Ble. Tibi suadeo,
Danista, ut hunc missum sinas, nil obtines.
Danista. Ego obsecundor et obsequor, valeat latro.
Minos. Et ego, Petruci, absolvo sic clientulum.

Sigue explorando

Por su autor
Ioannes Reuchlin · 12 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Scaenica progymnasmata — Elsa. Greta. Henno. Dromo. Abra.Scaenica progymnasmata — Panegyricus Adae Wernheri →

Expediente

Autor
Ioannes Reuchlin
Título
Scaenica progymnasmata — Minos. Danista. Petrvcivs. Dromo.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-scaenica-progymnasmata-minos-danista-petrvcivs-d--ioannes-reuchlin-ebdd48
Cita recomendada
Ioannes Reuchlin, «Scaenica progymnasmata — Minos. Danista. Petrvcivs. Dromo.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-scaenica-progymnasmata-minos-danista-petrvcivs-d--ioannes-reuchlin-ebdd48.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.