CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIoannes Reuchlin

Ioannes Reuchlin · Renacimiento

Scaenica progymnasmata — Elsa. Greta. Henno. Dromo. Abra.

latín

Elsa. Vicina, nunc pendeo animi. Opperior virum
Ex oppido, Danista cui iurgatus est.
Timeo viri severitatem, nescio
Quorsum excidit rumusculus de iurgio.
Potens Danista, sed maritus fortior.
At ecce longo illum per arva incedere
Video, suas spargentem et inde et hinc manus:
Scire velim an assit pax, nimis sollicita sum.
Greta. Quid te attinet, pax iurgiumve respondeat?
Elsa. O Greta, nescis de Dromone et filia:
Fuit clam habendum Hennone semper, filia
Non nihil amat Dromonem et is magis quidem
Rursus amat Abram ex iutimo pectusculo.
Voluique utrosque combinare (ut est sacris
Legibus apertum) matrimonialiter.
Sed heu fortuna, quae domat mortalia,
Ea noluit permittere, at succensuit
Hodie maritus in oppido contra meum
Dromonem, et haec mihi cura maxima omnium est.
Negligo crumenam, Greta, si vivat Dromo.
Greta. Sine me tuum alloqui maritum, ubi venerit,
Nam mansuefiet in modum passerculi.
Elsa. Tace, venit. Henno. Quis est domi? Elsa. Vxor ipsa sum.
Henno. Excandeo ludibrio me haberi, item
Et infidelem et futilem et femineum.
Elsa. Quare, marite virque dilectissime?
Henno. Quia Dromoni scelus apertum impingitur:
Danista pannum credito dedisse vult,
Dromo negat, quod id ab hoc receperit
Adiere uterque iudicis sententiam.
Greta. Vicine noster Henno salve. Nam salus,
Vbi es tu, ibi est. Henno. Salveque Greta identidem.
Greta. Quid rerum in urbe? Henno. Vxori ego dixi modo,
Quia Dromoni scelus apertum impingitur.
Greta. Apertum? Henno. Vt ipsi aiunt. At id beat meam
Erga hunc fidem, quod liber est sententia.
Elsa. Heus liber est? adolevit hic domi probe
Semper probis et integris Dromo moribus.
Optavit autem filiam uxorem sibi
Quam saepe! nolui tibi, Henno, dicere
Nisi nunc. Henno. Dromo solutus ex sententia est.
Aegre Danista fert: uter constantior
Atque probior sit, iudicis sententia est.
Greta. Vis ergo tecum redeat ille in gratiam?
Scio ille ubi est. Henno. Volo. Greta. Veni Dromo citus.
Dromo. Quid est? Henno. Frequens hodie fuit turbatio,
Quo nescio quis nostrum hoc incidit scelus.
Si dicis omnem rem, acta ut est, promittimus
Ego et uxor Abram filiam uxorem dare.
Dromo. Vxorem? Henno. Ita. Dromo. Breviter revolvam singula.
Tu Henno octo es uxori furatus aureos,
Pro panno ego quos pannicidae solverem.
Novi quod usurarius Danista sit..
Decepi cum bis octo aureis mirum in modum,
Iuris peritum adeptus perfidum et nequam,
Quotam suam qui pactus esset litium.
Antistrephonte, syllogismo rhetorum,
Decepi eundem, quo institutus sum modo.
Nunc cuius est probitas proba ex sententia,
Peto filiam uxorem dari atque hos aureos
Loco dari dotis. Greta. Dromo bene iudicat.
Elsa. Assentior, caream licet peculio.
Tamen nihil molestius perpessa sum
Vnquam a die qua nata sum, at consentio.
Greta. Decet, Henno, te nihil refragari modo,
Nam et fortis est et laboriosus et efficax.
Nec adhuc vir est, nec adhuc iuventae proximus,
Pulcher, decorus. Henno. Filia, an placet tibi?
Abra. Placet. Henno. Ergo habe atque habeat, satis dos ampla erit.
Venite, adeste, estote amantes coniuges.
Quae contulit laboris aeviternitas.
Ea omnia in dotem damus. Elsa. Pax est rei
Greta. Vobis salutem opto, huius et comoediae
Quibusque spectatoribus. Iam plaudite.

Sigue explorando

Por su autor
Ioannes Reuchlin · 12 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Scaenica progymnasmata — Elsa. Greta.Scaenica progymnasmata — Minos. Danista. Petrvcivs. Dromo. →

Expediente

Autor
Ioannes Reuchlin
Título
Scaenica progymnasmata — Elsa. Greta. Henno. Dromo. Abra.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-scaenica-progymnasmata-elsa-greta-henno-dromo-ab--ioannes-reuchlin-6aef14
Cita recomendada
Ioannes Reuchlin, «Scaenica progymnasmata — Elsa. Greta. Henno. Dromo. Abra.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-scaenica-progymnasmata-elsa-greta-henno-dromo-ab--ioannes-reuchlin-6aef14.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.