Dromo. Pecuniam simulque pannum detinet
Danista, ait te affore sibi perendie.
Henno. Quod si nequisset pannicida eum mihi
Tecum dare (ut rediens acute disputas),
Tu debuisses de pecunia secus.
Sed uxor intrat. Tu cave pecuniam
Ne nomines. Danista quid locutus est?
Dromo. Et se et sua omnia dat potestati tuae
Petitque filiam sibi ancillarier.
Henno. Fieri potest Elsa. Dromo nec optat nec petit.
Henno. Quare? Elsa. Quia inter se odiunt nihil Dromo
Et filia. Expedi marite negotium.
Henno. Dromo. Dromo. Quid est? Henno. Aliud nihil responderat?
Dromo. Nisi ut valeres tu et magistra salubriter,
In proximo emporio velit tecum loqui.
Henno. Sat est. Eum tueantur optimi Ioves.
Elsa. Et ego opto felix valeat usque vir bonus.