CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIoannes Reuchlin

Ioannes Reuchlin · Renacimiento

Scaenica progymnasmata — Danista. Henno. Dromo.

latín

Danista. Pecuniam fers Henno? Henno. Cur pannum mihi
Hoc cum meo Dromone nullum miseras?
Aut cur et ipsos aureos datos tibi
Octo retentas? Nisi tui fidentior
Essem, nihil non suspicarer, ut solent
Qui nesciunt quis improbus vel quis probus.
Danista. Tu vero habes pecuniam atque ego pecunia
Careo, fidem tuam secutus maxime.
Henno. Iure aureos dedisse, qui nil sumpserim.
Danista. Pannumque iure dedisse, qui nil sumpserim.
Henno. Veni Dromo. Tibi iste pannum tradidit?
Dromo. Non. Henno. Ecce. Danista. Tune pecuniam dederis mihi?
Dromo. Non. Danista. Ecce. Henno. Pannum tune portasti Dromo?
Dromo. Non. Henno. Ecce. Danista. Crede, dedi Dromoni quindecim
Panni boni ulnas, tibi referret credito.
Henno. Quid credito? numeravi in huius ego manus
Octo aureos. Dromo. Factum, magister, pernego.
Henno. Et ego, Danista, ulnam vel ullam pernego.
Danista. Fateor, tibi, Henno, non dedi, famulo dedi.
Dromo. Factum, Danista, pernego. Danista. O probe vir Dromo,
Non inde sic evaseris trilittere.
Dromo. Trilittere? hoc quid est? num fama laeditur?
Famam viro obfuscas? magistratus vetat.
Danista. Trilitterumne nomen est suis aut bovis?
Quid? si bovem te nominem? sed o Dromo.
Dromo. Quid o Dromo? feci nihil quod dedecet.
Danista. Iudicio sisti te spondes? Dromo. Spondeo.
Danista. Quin iam? Dromo. Placet. Dan. Promitte. Dro. Promitto. Dan. Veni.

Sigue explorando

Por su autor
Ioannes Reuchlin · 12 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Scaenica progymnasmata — Choravles. Chorvs.Scaenica progymnasmata — Dromo. Henno. Elsa. →

Expediente

Autor
Ioannes Reuchlin
Título
Scaenica progymnasmata — Danista. Henno. Dromo.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-scaenica-progymnasmata-danista-henno-dromo--ioannes-reuchlin-a9e7ad
Cita recomendada
Ioannes Reuchlin, «Scaenica progymnasmata — Danista. Henno. Dromo.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-scaenica-progymnasmata-danista-henno-dromo--ioannes-reuchlin-a9e7ad.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.