CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBlossius Aemilius Dracontius

Blossius Aemilius Dracontius · Medieval

Romulea — Deliberatiua Achillis, an corpus Hectoris uendat

latín

Si decus est uirtus et praemia cuncta meretur,
Si meritum post prima manet, si fama superstes
Eminet et gaudet titulis ornare sepulchra,
Annue quod petimus. Fortis pro forte rogaris:
5Egregias mentes uirtus delectat in hoste,
Inuidia mens summa caret, laudare decora
Nouit et ingentes attollere gestiet actus.
Dat uirtus exempla bonis prauisque pudorem,
Debilitas quos lassa premit. Tu, fortis Achilles,
10Quid prohibes tumulos, quamuis iactura sepulchri
Temnitur et nihil est quoduis in morte periclum?
Si sensus post fata perit, cur busta negantur?
Si mens ulla manet , iam rectius ergo putatur
Non requies, sed poena rogus: tormenta sepulchrum
15Ingerit et manes tolerant per membra dolorem.
Sed sensum cum luce simul post fata perire,
Segnibus et pueris mentitur fama relatrix.
Sunt animae post membra piae, quas ignea uirtus
Tollit ad astra micans et solis in orbe recondit
20Lunares non passa globos; ac desuper orbem
Expectant stellasque uagas et signa leonis
Augusto quid mense parent, quid cetera temptent
Ornamenta poli. Rident sua membra uidentes
Funeris abiecti fragiles et corporis usus,
25Vt doleant animae iam libertate recepta
Corporibus uixisse suis et claustra tulisse
Carceris angusti. Tumulos aut ossibus urnas
Dedignant animae, non curant uile sepulchrum
Nec plangunt non esse simul, quas urna polorum
30Claudit et aetherium Phoebus suspendit ad axem.
Aduenturus eris, pietas si sancta manebit
Corpore belligero, si non crudelis in hoste
Post uitam morientis eris, si immitis Achilles
Nec post bella manes nec spectant funera poenas
35Arbitrio subiecta tuo, si parcitur umbris,
Quaesitor quas torquet auus, si uera feruntur.

Sigue explorando

Por su autor
Blossius Aemilius Dracontius · 23 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Romulea — De raptu HelenaeRomulea — Epilogi →

Expediente

Autor
Blossius Aemilius Dracontius
Título
Romulea — Deliberatiua Achillis, an corpus Hectoris uendat
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-romulea-deliberatiua-achillis-an-corpus-hectoris--blossius-aemilius-dracontius-f662da
Cita recomendada
Blossius Aemilius Dracontius, «Romulea — Deliberatiua Achillis, an corpus Hectoris uendat», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-romulea-deliberatiua-achillis-an-corpus-hectoris--blossius-aemilius-dracontius-f662da.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.