CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaConradus Celtis

Conradus Celtis · Renacimiento

Quattuor libri amorum — Laus senectutis et veterum philosophorum in philosophia meditationes

latín

MAgna fuit quondam senibus sapientia canis
Quo coram iuvenis poplite flexus erat
Quique capillosam nudavit vertice testam
Ore verecundo verba pudica loquens
Pristina ob hoc credo tribuisse his saecula honores
Quot sanctos mores et pia facta darent
Ast me iam cano glabroque in vertice multa
Stultitia exagitat dum Venus ipsa placet
Torret amor pectus tenero quoque concoquor igne
Et praeter teneras nulla puella placer
Quod si castigant fido me in amore sodales
Illis responsum carmina nostra dabunt
Graecia septenos habuit tantum sapientes
Qui patriam ingeniis erudiere suis
Italo adhuc nullus nobis numeratus in orbe est
Et neque germanis invenietur agris
Ibis ad Hispanos: Gallos et in orbe Britannos
Extremos: Dacos: Sarmaticosque viros
Invenies paucos quos fro/nhsis alma tenebit
Et quos naturae sollicitaret opus
Divinas atque humanas qui pectore causas
Versarent: raro sidere proveniunt
Ergo senex fugiam sapientis nomen et artes
Stultitia plenus cum vagus orbis eat
Ob bene vivendi rationes philosophatur
Iam nemo: aut quae sit vita beata petit
Propter divitias solum nunc discitur orbe
Turpius et nihil est quam modo habere nihil
Hic medicos sequit: iuris petit ille peritos
Ille sacros libros ob sacra lucra legit
Hic claris titulis septem sibi vendicat artes
Grammaticam et logicam vix docuisse potens
Hic audet sacram lauri deferre coronam
Soluere qui versus nec facere arte potest
Hinc tota ad questum fertur meditatio mentis
Dum gravis aegestas pectus inertis habet
Et per mille dolos et vafri pectoris astus
Divitias et opes accumulare studet
Quippe libido ferox: simulatio: luxus: honores
Illius mentem detinuere trucem
Hos non philosophos Plato: sed bene filosw=matos
Dicit: corporeis dum studeant vitiis
I puer et teneram subito emercato puellam
Bissena currit cui sua vita rota
Quaeque pharetratae vectigal soluere Lunae
Incipit: et Veneri militat arte rudis
Nulla mihi effetis placeat iam femina membris
Sed cui iam fratrans turgida mamma tumet
Illa meas totas exhauriet aere crumenas
Decipiens stolidum docta puella senem
Nec mihi sit curae quod me vicinia damnet
Quandoquidem nummus crimina cuncta tegit
Nummus tot veniens sacris absenter ab aris
Hoc sacrae Veneri sacra pudenda dabo
Septenisque horis pulchram exorabo puellam
Septem criminibus quae mihi causa fuit
Sed tamen angustae surgunt mihi pectore curae
Quae trepidum pectus sollicitare solent
Scilicet: an superi curent pia vota bonorum
Et pravos dignis perdere suppliciis
Quisve malis finis: vel quis post fata bonis sit
Quem Cicero docto disputatore locum
Quis locus emeritis: et ubi sit carcer opacus
Eluit assiduis qui scelera acta rotis
An semper fuerint glebosae flumina terrae
Unde suis tantus fontibus humor eat
Quotque habeat Rhenus annos: quot et impiger hister
Vistula: et arctoo Codanus ipse sinu
An crescant montes: caelum subsidat an altum
Unde tremor terris: et calor altus aquis
Qua causa volitent nunc tot per rura locustae
Quae spoliant fruges: laetaque prata vorant
An nova naturae facies hominesque noventur
Et linguae: et mores: aethereusque polus
Quin etiam an stellae nitido generentur in axe
Accolae Erythrei ceu cecinere maris
Qui conquisissent ubi curuae alimenta senectae
Naturae causas quaerere cura fuit
At nos ad musas iuvenes migramus egentes
Divitias nobis Philosophia negat
Quique ex proseucis stabulis et olentibus orti
His modo nummosas sors vaga donat opes
Ditior inter quos vestali matre creatus
Et quem testiculi progenuere sacri
Qui scelus omne movent: rudibusque altaria vendunt
Commutantque suis pinguia sacra dolis
Iuraque per sanctam repetunt anathemate Romam
Intentantque sibi fulmina rauca Iovis
An deus inclusus mundi cum mole laboret
Vel liber tantum deserat autor opus
Et sic fortuito moveantur singula casu
Et titubet dubio sorsque deusque gradu
Qui voluit recta nos omnes esse figura
Sed reliquis pronam finxit humi faciem
Ut quinque in caelo zonae terraque trahantur
Tres steriles: vitam sed tenuere duae
Et quas Zodiacus non recto intersecat orbe
Bissenisque nitet clarus imaginibus
Sub quibus errones rapiuntur sidera septem
Adversisque viis lumina clara ferunt
Utque alia obliquae Nabathaea per aequora surgant
Signa: alia in recta cernimus orta via
An fatum ex illis: vel constant omnia sorte
An natura potens vel deus illa regat
Illa ego sollicito tractassem sepe labore
Barbara ni quarto nostra canenda libro

Sigue explorando

Por su autor
Conradus Celtis · 79 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Quattuor libri amorum — Invitatur a Barbara ut more Lubicensium secum cellas subterraneas ingrediaturQuattuor libri amorum — Narrat insomnium suum de Elsula prius quam Norico excesserat →

Expediente

Autor
Conradus Celtis
Título
Quattuor libri amorum — Laus senectutis et veterum philosophorum in philosophia meditationes
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-quattuor-libri-amorum-laus-senectutis-et-veterum--conradus-celtis-2a7e42
Cita recomendada
Conradus Celtis, «Quattuor libri amorum — Laus senectutis et veterum philosophorum in philosophia meditationes», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-quattuor-libri-amorum-laus-senectutis-et-veterum--conradus-celtis-2a7e42.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.