CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaConradus Celtis

Conradus Celtis · Renacimiento

Quattuor libri amorum — Ad Ursulam sola fuga venerem vinci posse

latín

Iuravi totiens testatus numina caeli
Ursula me lectum spernere velle tuum
Quippe tuam nequeo linguam tolerare procacem
Et totiens iussis verba proterua meis
Quasque struis semper fallaci pectore fraudes
Dum facies laesi signa pudoris habet
Putidaque exhalant hesternum guttura Bacchum
Oscula ut invito vis mihi blanda dare
Multaque per niveum dum stant vestigia collum
Quae tibi mordaci dente momordit amans
Omne sed exsuperat facinus muliebre: quia inter
Amplexus nuper te duce prensus eram
Ast ego iam cuperem sine te me vivere posse
Aut nunquam vultus cernere posse tuos
Visus enim regerit causas mihi semper amoris
Indiciumque suae lumina mentis habent
Omnibus in vitiis licitum est concurrere pugna
Sola Venus tacita vincitur ipsa fuga
Si fugis: ipsa fugit. gressu comitatur amico
Si vitio mentis blanda alimenta dabis
Utque trahunt validas vivacia sulpura flammas
Et magnum generat parua favilla rogum
Sic amor ex minimis crescit saepissime causis
Ceu parui fontes flumina magna creant
Ergo tuos fugiam vultus: et mellea verba
Docta quibus iuvenes illaqueare soles
Improba iurabas te solo Celtis amore
Haerere: et cunctos spernere velle viros
Expertus: quicumque tibi sua munera mittit
Mox compos voti gaudia noctis habet
O nimium miseras venali merce puellas
Quae sua sic passim vendere membra solent
Non pudor: aut probitas illis: neque honesta voluptas
Nota: sed ad questum voluitur ingenium
Aspice naturae per mutua foedera leges
Quae sociant nexu cuncta animata suo
Unus adest cunctis sociali in amore maritus
Inter quadrupedes cernis: et illud aves
Taurus pro nivea vibrat sua cornua vacca
Cum gallo gallus bella cruenta gerit
Utque ferox pressis sonipes retinetur habenis
Et docet officium qui sua terga premit
Sic varium semper quae gestat femina pectus
Non nisi virtutis verbere discit iter
Ultima sed nostrae quae sit sententia mentis
Accipe iam paucis perfida carminibus
Dum cadet occiduas serpens glacialis in undas
Vel ferus Arctophylax cum genitrice ruet
Terraque dum stellas et caelum gramina gestat
Et socias liquidas ignis habebit aquas
Vel dum nubigeras mare merget fluctibus alpes
Duces Phoebeos sub tua iussa viros
Ergo vel obsequio facilis mulcebis amantem
Et discas nostro te satiare toro
Sic ubi te fidam nostro praebebis amori
praeteritam culpam diluere ipsa potes
Ursula rivalem non possum ferre tonantem
Nec qui lucifluam fertque refertque rotam

Sigue explorando

Por su autor
Conradus Celtis · 79 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Quattuor libri amorum — Ad Ursulam insomnia sua conmemorans et amoris impotentiamQuattuor libri amorum — Ad Ursulam ut tempus laetitia redimat et natalem secum celebret →

Expediente

Autor
Conradus Celtis
Título
Quattuor libri amorum — Ad Ursulam sola fuga venerem vinci posse
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-quattuor-libri-amorum-ad-ursulam-sola-fuga-vener--conradus-celtis-7cc245
Cita recomendada
Conradus Celtis, «Quattuor libri amorum — Ad Ursulam sola fuga venerem vinci posse», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-quattuor-libri-amorum-ad-ursulam-sola-fuga-vener--conradus-celtis-7cc245.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.