CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaConradus Celtis

Conradus Celtis · Renacimiento

Quattuor libri amorum — Ad Ursulam eius se captum amore conquerens

latín

URsula Rhenanas tua vincit forma puellas
Qualiter ignifluus sidera cuncta globus
Qualiter aut Moenum rapido cum gurgite vincit
Rhenus: Helvetiis alpibus exoriens
Quique lacus subit inde duos a Caesare quondam
Qui sua constanti nomina clara gerunt
Quam male conveniunt tua nomina vultibus illis
Cum superet facies illa decora deas
Talia Sarmaticis sunt nomina digna puellis
Quas premit Arctoo parrhasis ursa polo
Ursa per Arcadium quondam compressa tonantem
Quo meruit rigido sidera celsa polo
His te crediderim stellis natalibus ortam
Dum tibi ab eoo surgeret axe leo
Quo vagus exaltat sua feruida lumina Phoebus
Dum metit optatum falce colonus agrum
Arte dionea splendet tibi corpore vultus
Et rutilant niveis ora venusta genis
Ursula: quicquid habes totum mulcedine plenum est
Frons: coma: vox: pectus: lumina: colla: manus
Sed nihil in toto muliere est durius orbe
Mulceri pectus quae sibi posse negat
Siste pedes: nostrosque velis audisse dolores
Et flectat mentem nostra querela tuam
Desque oculum his oculis radius quo fortius urat
Atque genam nostris consere diva genis
Qualiter obnobiis exhalat montibus ignis
Saxoniae princeps quos Fridericus habet
Quo duce daphnea cinxit mea tempora lauro
Caesar et Aoniis ora sacravit aquis
Feruida sulpureis vel qualis fontibus unda
Ebulit: ut plures silva bacenis habet
Quas petit autumni sub sidere languida turba
Membraque sub calidis confovet aeger aquis
Torrida flamma meis sic sic scatet undique venis
Ossaque cum toto corpore nostra cremas
Inque aegras fibras veniat nisi cura medentis
Et blandum morbum solvat amica venus
Impia praebebis crudae mihi semina mortis
Dicerisque meae causa fuisse necis
Hoc postquam nostra carmen scribetur in urna
Quae seruet cineres post mea fata leves
Ursula germanum sic torsit amore poetam
Illum sub stygias misit ut ensis aquas
Et velut a duro redeunt ubi spicula muro
Auctorisque petunt tela relisa caput
Concavitas speculi radium ceu colligit orbe aut
Reflexuquesuo incendere quaeque solet
Sic rediens nostros mea flamma repulsa sub artus
Me velut adgesto torquet avara rogo
O me felicem tua lactea sugere labra
Si dabitur blando et membra fovere sinu
Labra ligent animos aeterno foedere vinctos
Strinxeris amplexu dum mea membra tuo
Dum vaga per mediam discurrent sidera terram
Concretusque gelu stabit uterque polus
Dum liquor oppositas medius secat aequore terras
Rhenus et externum fertur in Oceanum
Ipse tibi fido semper sim pectore seruus
Subdenturque tuo colla domanda iugo
Isque tibi aeterno datur anulus: aptus amori
Pignore quo nostri iam meminisse velis
Cumque alii varios venient post fata sub orbes
Cognatamque petit quisque subire domum
Nos simul ad veneris migrabimus Ursula spheram
Cum Iove caelestes participando dapes

Sigue explorando

Por su autor
Conradus Celtis · 79 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Quattuor libri amorum — Ad se ipsum quod amore relegato ad philosophiam se conferre velitQuattuor libri amorum — Ad Ursulam insomnia sua conmemorans et amoris impotentiam →

Expediente

Autor
Conradus Celtis
Título
Quattuor libri amorum — Ad Ursulam eius se captum amore conquerens
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-quattuor-libri-amorum-ad-ursulam-eius-se-captum--conradus-celtis-d34c68
Cita recomendada
Conradus Celtis, «Quattuor libri amorum — Ad Ursulam eius se captum amore conquerens», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-quattuor-libri-amorum-ad-ursulam-eius-se-captum--conradus-celtis-d34c68.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.