CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaConradus Celtis

Conradus Celtis · Renacimiento

Quattuor libri amorum — Ad pestem quae ursu. in stellam Veneris relatam abstulerat

latín

SAeva lues nostram tibi quid rapuisse puellam
Profuit! et subita prostravisse nece!
Unus et alter abit mihi nunc dulcissimus annus
Dum mea traiecit pectora blanda Venus
Ursellaeque meae tanto me iunxit amore
Facta quod ex nostris una animabus erat
Sed tu saeva lues cupidos disiungis amantes
Semianimem cogens vivere dira virum
Ast ego non possum tantos tolerare dolores
Desertae vitae tempora maesta trahens
Sed dum parca meam sic iussit currere vitam
Ut te sublata nec mihi vita foret
Ergo mihi gladio mors consciscenda cruento est
Stringendusve meo gutture funis erit
Vel mea praecipiti demergam corpora Rheno
Hic ubi vorticibus dira vorago patet
Non tua busta meo pede conculcabo puella
Nec possum tumulos Ursa videre tuos
Ossa cinisque iaces: quondam (dum vita superstes)
Gaudia cum nitida fronte serena dabas
Qualem commemorant Spartanis moenibus ortam
Quae fuerat Phrygii causa et origo mali
Talis erat facies: Veneris certissima proles
Praestat virgineis quale Diana choris
Ibo per extremos Dacos: Suedos: Noribegos
Qua ferus et Cimber regna gelata colunt
Hic ego direptos deflebo tristis amores
Augebit lacrimas humida terra meas
Si lacrimis revocanda foret tua vita puella
Audirentque meas impia fata preces
Omnia iam nostros auxissent flumina fletus
Donec ad superos reddita viva fores
Dira lues seu te produxerit ira deorum
Seu cum deficiunt sidera saeva venis
Seu corrumpuntur Cereris cum dona per agros
Quicquid et arboreis fructibus arua creant
Inde vel humano vitiatur corpore sanguis
Vel sua corporibus dira venena scatent
Vel tua letiferi causa est iniuria caeli
Vel nebulis nocuis pestis amara venis
Hinc volucres magnis exire haec regna cateruis
Cernimus: atque alias querere saepe plagas
Seuse sub numerum certum natura reducit
Grassaris morbo dum fera saeva tuo
Quicquid id est: tua causa latet saevissima pestis
Cum subito casu corpora nostra necas
Non tris expectas (fureris dum pessima soles)
Quique hodie est vivus cras sua busta videt
Hic sedet ad placidos laeta cum mente sodales
Nescio mox clamat quid mihi crure tumet
Hic a)po/sthma suo queritur sub gutture natum
Huncque sub ascellis pustula saeva premit
Ille venenosum gerit intra viscera morbum
Et moritur: signum cum neque mortis habet
Aegros destituunt socii: coniunxque maritum
Deserit: et natos saeva noverca fugit
Nec sunt qui tumulis prostrata cadavera condant
Pestifera nullus civis in urbe manet
Nec fundit solitos cantus super astra Colonus
Curua ubi per glebam ducit aratra rudem
Quam melius fuerat rigidis occumbere in armis
Mars ubi sanguineus praelia cruda movet
Agmine praesentes ubi quisquis conspicit hostes
Et vitare sagax vulnera quaeque potest
Saeva sed occultis feriunt tua spicula telis
Pestis: et it trepido plena timore dies
Ferrea claustra subis: sublimia moenia scandis
Ascendens arces per iuga celsa sitas
Nec medicina potest saevum depellere morbum
Dum moritur medicam qui dare debet opem
Nec deus ullus adest miseris qui ferre salutem
Iam velit: aut votis prosper adesse piis
Haec ego dum querulis scripsissem carmina verbis
Obduxit oculos maeror utrosque meos
Cumque soporifera iacuissent membra quiete
Visa fuit somnis Ursula chara meis
Ursa sub augusta mihi vix iam cognita forma
Et dixit querulos siste Poeta modos
Ipsa sub elyseis habito nunc candida campis
Causa meae mortis nec modo flenda tibi est
Dum mox ad superas me Iuppiter evocet auras
Inque globo Veneris regna beata dabit
Et sua cum tollet nitidis nox lumina stellis
Me tibi praesentem sidera nostra ferent
Sic visum superis: ut corpora nostra relinquens
Spiritus: in stellas quisque suas remeet
At tu si quid habes nostrum extensurus honorem
Fac titulum clarum nostra sepulcra ferant
Et tua nominibus iungentur nomina nostris
Ut volet in varias fama utriusque plagas
Nullus enim maior poterit mortalibus addi
Quam qui defunctos concomitatur honos
Dixit: et in tenues fugiens evanuit auras
Quale vapor caelo perditur aurivago
Ast ego mox lacrimis hoc scripsi carmen obortis
Quod referat laudes Ursula chara tuas
Ursula Rhenanis decus et vaga gloria ripis
Hic iacet ad Veneris diva relata globum
Pulchra renascentes ut Phoebi nuntiet ortus
Luceat et fessos sol ubi condit equos

Sigue explorando

Por su autor
Conradus Celtis · 79 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Quattuor libri amorum — Ad Nicolaum Gelonum se amore captum Musis Heliconiis intendere non posse.Quattuor libri amorum — Ad Rhenum ortum et exitum eius conmemorans rogans ut puellam descendentem Aquisgrani numine suo tueatur →

Expediente

Autor
Conradus Celtis
Título
Quattuor libri amorum — Ad pestem quae ursu. in stellam Veneris relatam abstulerat
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-quattuor-libri-amorum-ad-pestem-quae-ursu-in-ste--conradus-celtis-70a62b
Cita recomendada
Conradus Celtis, «Quattuor libri amorum — Ad pestem quae ursu. in stellam Veneris relatam abstulerat», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-quattuor-libri-amorum-ad-pestem-quae-ursu-in-ste--conradus-celtis-70a62b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.