SEx modo Phoebeos aurora retexuit orbes
Et nova quae latuit cornua luna gerit
Elsula dum Celti totam quaesita per urbem es
Quo tandem fueras perfida fare loco
Aut mox districto feriam tua pectora ferro
Perfida: quod nostrum deserit ecce latus.
Quid tibi? quid Celti? quo me vestigia ducant
An ratio nostri sit tibi danda tori?
Proh superos: audes mihi talia reddere verba?
Confidens formae stulta puella tuae
Experiere tuo iam maxima verbera tergo
Nullus et in toto vertice crinis erit
Quid clamas? tremula poscens tua numina voce
Perfidiae ultores cernis adesse deos
Exsecrare meam non cessas perfida vitam?
Ille etiam pugnus garrula labra domet
Vis me relaxatis nunc perfida dicere labris?
Quis tanto iniecit tempore vincla tibi?
Vel tua qui totiens defoedat fulcra sacerdos?
Iuppiter huic dederit quod cadat ante diem?
Nulla sacerdotum luxu nunc casta puella est
Causaque criminibus sunt sacra templa suis
Nam plures totum non congrederentur in annum
Illis colloquium dat modo sacra domus
Hac tractant foedas turpi cum murmure merces
Ceu solet in medio turba profana foro
Iuppiter hoc poteris sacras audire per aras
Et non fulminea concutere arma manu
Dum loquitur nostrae submissa voce puellae
Flamen: in auriculas talia verba serens
Elsula Rhenani nunc est mihi copia bacchi
Statque mea in lautis crassa popina cibis
Est perdix: et orix: turdus. capus: et phasianus
Et lepus: et ceruus: dorcas: ibixque salax
Qui mihi de celsis nuper fuit alpibus actus
Oenus ubi: atque Athesis murmura rauca facit
Argenti aeterno scaturit qua vena metallo
Et ditat totam patriam alemanicam
Hic halant liquido puro et de fonte salinae
Ditantes bavaros: austriacosque duces
Hic turba est tetro nigroque simillima morti
Qui soluunt vastis ignibus aera suis
Haud credas nostris decocta metalla per ignem
Sed phegetonteis mundificata vadis
Vel tibi si piscis placeat fluvialis: ab histro
Pinguis Esox veniet: cancer: et omne fretum
Nemo meas veniet te gratior hospes in aedes
Et cui constitui munera tanta dare
Ergo veni sacris quia digna recumbere mensis
Cynthius occiduis dum iuga demet equis
Vulgus iners sacra de relligione deorum
Deque metu superum verba locuta putat
Sed rudibus populis illudunt numina caeli
Excusatque sacros culpa tacenda viros
Utque deae quondam fuerant simulacra silentis
Quae pressit digitis muta labella suis
Haec modo sacrarum cohibet reticere virorum
Delicta: in caelum dicere verba vetans
Gregorius primi Friderici tempore regni
O quantum incauti pectoris aegit opus
Ille sacris vetuit caelebs conubia lectis
Liberior vitiis ut sacra vita foret
Nullus enim pudor est teneras violare puellas
Et neque legitimas sollicitare faces
Quique uno quondam fuerat contentus amore
Ille modo plures rite fovere potest
Inde pater sanctus numerosa prole beatur
Legitimans nummis pignora spurca suis
Pignora quae luxus: semperque superbia patris
Et sacrae matris saeva libido coquit
Cumque dei soboles pater est: sese ille nepotem
Praedicat: et summi progeniem esse Iovis
Quodque magis turpe est sacratae filius aedis
Laudes a stupris gestit habere suis
Illorum nihil est quia paene salacius orbe
Et gula: quae nullis est satiata cibis
Plena mea his patria est: et plenus Rhenus et hister
Vistula: et arctoi littora curua maris
O sacer et magno es nummus venerandus amore
Quo duce legitimus spurius esse potest
Iulia lex rasa est: nostro dum tempore quisquis
Natus adulterio nobilis esse potest
Sit quamvis cunctis in legibus omnia Caesar
Debuit hoc saltem non licuisse sibi
Interea molles repetamus carmine versus
Elsula: quo coeptus continuetur amor
Hei: mihi qua steterat caeli venus aurea parte
Praeda fuit rasis semper amata mihi
Vel qui Martis equos et fortia castra secutus
Contorquens rigida spicula saeva manu
Invida dissidii semper sed causa sacerdos
Nam capitur nummis quaeque puella sacris
Et quas semper habent pingui nidore culinas
Thyrsigerumque deum lenta verenda movens
Hinc quas nemo potest unquam exhaurire crumenas
Has pretium sanctae femina noctis habet
Sed me tartareas Pluto iam mittat ad umbras
Elsula: si noster continuetur amor
Quam bene pertaesum est: animique elanguit aestus
Pono Iovem testem: si mihi cura tui est
Ipse aliam inveniam: cui sunt mea carmina curae
Quaeque meis libris nomen habere cupit
Tuque vale: et nostris excedas perfida tectis
Clausa sit aeterno et ianua nostra tibi
Ipse sitim mallem lapidosos ferre per agros
Dum sua per Cancrum lumina Phoebus agit
Hic ubi trans histrum per norica rura colonus
Saxa inter triiugis aratra ducit equis
Et nulli siccis fontes oriuntur in aruis
Cisternis stantes ore bibuntur aquae
Hercyniove petam satius sub vertice silvam
Aspera et obnobiis saxa crepidinibus
Quam te quae totiens violasti foedus amoris
Cum tot furtivis in mea damna dolis