CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaConradus Celtis

Conradus Celtis · Renacimiento

Quattuor libri amorum — Ad Barbaram senectutem suam sibi commendans

latín

IAm mihi sexta fluit collectis viribus aetas
Septenam hebdomaden Barbara spero meam
Dum cucumer mihi fronte sedens et pluma nivalis
Deformesque genas ruga senilis arat
Tu mea cum blandis impellens pectora verbis
Sollicitas Veneri sacrificare iocis
Ast ego quid faciam languenti Barbara nervo
Dum mihi displiceam factus amore senex
Me tamen addixit tibi inexplebilis ardor
Blanda Venus nostris quem serit alma animis
Magna Codoneae tibi danda est fama puellae
Quae relevas laetis pectora nostra iocis
Sed velut a Librae descendens sidere Phoebus
Mundus habet caelo languidiore dies
Sic mea iam vergens sub sidera pigra Bootes
Aetas: iam teneris viribus aegra caret
Nec triiuges sic pellit equos per pannonis oras
Ungarus: ut celeri tempora nostra fluunt
Omnia tempus alis: rapis omnia nata per orbem
Omnia perpetuo cardine saecla ferens
Tempore languescunt flores: et tempore surgunt
Tempore mammosum pectus abire solet
Pratorum spoliatur honos cum tempore: pallent
Gramina: et effeta terra fatiscit humo
Sic mihi iam solitae tenuantur tempore vires
Enecat Herculeos curua senecta viros
Dum mihi pubertas teneris feruebat in annis
Mox Hasilina meo capta in amore fuit
Deinde ad spumiferum dum me sors protulit histrum
Elsula carminibus mi celebrata fuit
Ast ubi per Rhenum nuper me sidera voluunt
Ursula teutonico vate superba fuit
His tribus intento steterat mihi ramice neruus
Plurima conficiens bella cruenta toro
Qui nunc languescit priscorum oblitus amorum
Et cadit et prono lumine spectat humum
Nec galea tectus rigidam nunc erigit hastam
Turgebat totiens dum iuvenilis erat
Omne aetas vitium iuvenilis corporis aufert
Solus amat Bacchum verbaque multa senex
Quodque magis mirum supremae in fine senectae
Vexatur sola pectus avaritia

Sigue explorando

Por su autor
Conradus Celtis · 79 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Quattuor libri amorum — Ad Barbaram obiurgationibus suis respondensQuattuor libri amorum — Ad Bernardum Viliscum Roxolanum quo interprete ad puellam usus erat →

Expediente

Autor
Conradus Celtis
Título
Quattuor libri amorum — Ad Barbaram senectutem suam sibi commendans
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-quattuor-libri-amorum-ad-barbaram-senectutem-sua--conradus-celtis-a68da8
Cita recomendada
Conradus Celtis, «Quattuor libri amorum — Ad Barbaram senectutem suam sibi commendans», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-quattuor-libri-amorum-ad-barbaram-senectutem-sua--conradus-celtis-a68da8.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.